Latin
CALAMAGROSTIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 333
Unproofread scanNot analysed yet
GRAMEN CILICIVM DCXII Enus aliud Graminis in Cilicia nascitur appellatum indigenis cinna: quod uiride bubus appositum amburit eos. SIDERITIS PRIMA DCXLIII Ideritis Alii Heraclean: Prophetae Gonon, Alii haema Titanu hoc est sanguinem Titani. alii Vra Scorpiu hoc est Cauda, siue lotium Scorpio nis. Pythagoras Parmoron. Andreas Xanthophanen: osthanes Boephthalmon quasi bouis oculum. Aegyptii Senodionor. Romani Vertemnum, siue Solastrum. Punici Vdodonin. Herba est folio quam Marrubium longiore ad similitudinem Saluię, aut quercus: minore tamen &aspero: Caulibus quadratis: Altitudine palmi quandoque maioribus: Modice astringentibus linguam: Sapo re non iniucundo: uerticillis per interualla Marrubii: &in iis Semen nigrum. Nascitur in maceriis. Folia uulneribus illinuntur. Glutinant enim ea: &ab impetu inflam mationum tuentur. SIDERITIS SECVNDA DCXLIIII St &alia Sideritis cubitorum binum: ramis exilibus: cui folia pediculo annexa longo similia Filici &leuiter serrata &a lateribus frequentia: Ex alis autem superioribus exeunt Ramusculi tenues longi Capitibus orbiculatis &scabris: quę semen continent ad imaginem betae sed durius &rotundius. Et hanc foliaque eius utilia esse uulneribus constat.