Latin
SIDERITIS TERTIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 333-2
Unproofread scanNot analysed yet
SIDERITIS TERTIA DCXLV Abetur &tertia Sideritis. Et hanc quoque Crateias heraclean uocabat: in parietibus uinetisque nascentem. Foliis ab una radice similibus Coriandro. Coliculos uestientibus palmares: teneros: Lęues: subcandidos atque subrubicundos: Flore paruo: puniceo: amaro: gummoso. Vulneribus cruen tis etiamnum ac recentibus efficaciter imponitur pro ferrumine. VARTA SIDERITIS ACHILLEOS DCXLVI Chillios. Alii Myriomorphon. Alii Chiliophyllon. alii Stratioticon, Alii sideritin. alii Heraclio. Romani supercilium Veneris. alii acorum syluaticum: aliqui militarem &millefolium: Punici astarchilloth. Sum igitur: qui achillion quoque sideritin appellent. Scapos altitudine dodrantali uel eo maiores habentem: &ad effigiem fusi: circa quos folia pusilla, tenuia incisuris praecincta densis ex obliquo: similia Coriandro. subsalsa: lentosa: odore copioso: nec molesto: Cęterum Medicato: Vmbellę orbiculatę: Flos uarius: modo. n. albus, modo purpureus: modo aureus geritur. Exit solo restibili. Huius comę uulneribus cruentis &eruptionibus pituitae cohibendis intritae superlinuntur. ipsum quoque sanguinem, undecunque fluat, coercent etiam manantem e uuluis admotę. Feminarum quoque profluuiis ad insidendum herba decoquit: in dysenteria item decoctae bibitur succus. RVBVS DCXLVII Atos alii Cynosbatos: alii selinorition: alii asyntrophon. Prophetae Haema Titanu, hoc est sanguinem Titani: uel hęma Ibeos, hoc est sanguinem Ibis. Romani senticem uocant. Aliqui &rubum &morum uaticanam. Daci Mantia: Aegyptii Aemoos: Alii Ametros. Rubo igitur: quem