Latin
CHAMELEON ALBVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 564-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHAMELEON ALBVS CCCCXXXIIII Hamaeleontem album a Theophrasto ixinem uocari Theodorus existimauit, quia carduum pineam iterpretari uoluit: quae nihil aliud est, ut Dioscoridi placet quam albus chamaeleon. Plinius in Theophrasto non ixinem. sed helxinem uidetur legisse. fere suspicor utrumque falli Theodorum &Plinium. Theodorum quia chamaeleontem album ixiam quoque dici nouerat. Sed aliud est ixine, aliud ixia. Theophrasto noni uoluminis initio, ubi non omnibus locis. sed in Creta lachrymam ab ixia hoc est (ut arbitror) chamaeleonte albo fundi scribit. Plinium quoque decipi existimo affinitate uocis helxinem pro ixine capientem librariis alterum pro altero scrib. tibus: qui modo parum diligentes modo nimis scioli peruertunt omnia. tres igitur herbae sunt Helxine ixine Ixia. Ixia chamaeleon albus est Hippocrati &Galeno. de helxine suo loco agi tur, ubi de ixina quoque disserendum nobis erit. Chamaeleontem album Ixion quoque dici uideo quia uiscum gignit album non ubique sub alis foliorum maxime circa canis ortum cum tura nasci dicuntur. Succus Radicis decoctae mutes contrahit &necat, nisi protinus aquam sorbeant. uolentibus scire uicturus sit aeger nec ne: praecipiunt radicis diluto perfundi triduo qui langueat: moriturum negantes qui tertias uices perferat. Theophrastus Auctor. nascitur aeque omnibus locis capite magno &Acano herbae simili, unde quidam inquit eam uocauere Acanon: quod quidem &ixine appellata continet. CCCCXXXV CHAMAELEON NIGER. Hamaeleon niger spinosi generis, uerum foliis aculeatis non constat, gelidis &inertibus locis prouenit: ex nigris aliqui marem dixere: cui flos esset purpureus, seminam cui uio laceus uno nascuntur caule, cubitali. Vlophyton uocatur quoniam anginae modo iuueeas necet, &ab odoris grauitate cynizolon, ferunt &nign uiscum: Sed quod pro mastiche non sit, ut ex albo.