Latin
100.6.25 to 100.6.35
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 100.6.25-35
Unproofread scanNot analysed yet
III). Et post alia: Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis in vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum vatientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corvus et unus sviritus, sicut vocati estis in ura spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnia, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. v). Et dum tales exhortationes apostolicas habeamus, quis nos separabit a charitate, quae est in Christo Jesu Domino nostro? Si enim cum humilitate et fletu diligenter intendimus, consideramus et intelligimus quod ille sit insidiator noster, de quo dictum eSt: Quia adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit quærens quem devoret (I Pet. v); cui secundum ejusdem apostoli exhortationem, cum omni nos concordia et unitate in fortitudine fidei resistere atque obviare necesse est. Exemplo enim omnes didicimus, charissimi fratres ac filii, quanta mala quantaque flagella divisionem Ecclesiae fuerint subsecuta. Unde in ipsius misericordia, licet indigni, confidimus, quia si Ecclesiam suam adunare atque pacificare concesserit, omnia a nobis quæ pro delictis nostris suscepimus flagella, celerius removentur, et unitas ac firmitas pacis Ecclesiae pacem nobis et temporalem obtinet et aeternam