Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 100
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 100.7
Unproofread scanNot analysed yet
Tantummodo rogamus, et obsecramus, et per divinum vos tremendumque Dei judicium obtestamur, ubi sibi nullus hominum poterit argumentis vel excusationibus subvenire; ne ulterius per vos Dei dividatur Ecclesia, sed haereditatem Domini communi possideamus et teneamus studio. Quae autem sit ejus hæreditas, ipsius verba quae ad discipulos dicta sunt audiamus: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV); et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Idipsum autem, sicut ail Vas electionis, dicamus omnes, et non sint in vobis schismata, simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. I), ut in sinum matris Ecclesiæ congregati efliciamur unus grex, et unius Christi pastoris custodia ab omnibus externis internisque hostis insidiis ejus protectione atque defensione servemur illæsi. Hæc autem ad vos direximus per fratrem et cocpiscopum nostrum Redemptum et Quodvultdeum abbatem monasterii majoris basilicae beati Petri apostoli, quos vestra dilectio et complacita Deo cbaritate suscipiat, et ad nos cum unitatis vestræ gaudio sine mora reverti dimittat: quatenus cognoscentes dilectionem atque obedientiam charitatis vestrae, cum sanctis angelis communiter atque veraciter dicere mereamur: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. II)