Latin · ~9 min
1.13 to 1.14
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.13-14
Not analysed yet
Quid te autem non ausurum rear, qui rethoricam medicine subicias, sacrilegio inaudito, ancille dominam, mechanice liberalem? Nisi forsan illa te cogitatio has in insanias traxitque si unquam caput tuum potuisset irrumpere, nunquam usqueadeo asininum atque obtusum diceremut scilicet, quoniam etate nostra iniquissimos homines imperitare viris optimis fato rerum pessimo videmus, ad artes quoque speciem hanc tyrannidis trahendam ac propagandam putes. Sed prius omnia, quam huiusce rei arbitrium fortune traditum videbis. Faciet illa Nerones atque Caligulas regnare, Dyonisios atque Phalaridas in patria florere, Catonem intra pestes lybicas errare, mori Regulum in carcere, in paupertate Fabritium, Marcellum in insidiis, in exilio Scipionem. Hec et his similia faciet, quotiens volet more solito iocari; medicine suppeditare rethoricam non poterit: extra suos fines imperium non habet. Sed quid loquor? Nescio an, priusquam ad finem suscepti sermonis venio, libeat mutare sententiam ac fateri ius illam etiam in artibus habere. Quod nisi ita esset, nunquam tu de tanta ignorantia, tam superbus incederes, cum multi interim viri literatissimi mendicent. Verum ea non artium fortuna, sed artificum dici debet. Ad id michi respondeas velim: si, rebus omnibus fortune imperio confusis, artes quoque confundere et liberales mechanicarum servas facerequod utrarunque prohibebaris nominevoluisti, cur non potius navigationi quam medicine rethoricam servam faciebas? Navigationem certe sui generis, hoc est mechanicarum, quidam dixere rethoricam, eo quod in primis illi cui mercatura omnis subiacet, in peragrando orbe lustrandisque litoribus atque innumerabilium nationum conciliandis ratione animis, multa fit opus eloquentia. Unde et Mercurium, quem sermonis deum vocant, inde dictum volunt: quod mercatorum kirius, hoc est dominus, esse videatur. Quod cum ita sit, cur non potius, ut dixi, navigationi rethoricam ancillari precipisquod equanimius propter similitudinem latura sitnisi quia ruditatem illam tuam et caligantis ingenii cecitatem occultare nullo modo potes? Proximis tuis literis expecto, ridiculosissime rerum censor, ut lanificio iubeas subesse grammaticam, dyaleticam armature. Quid enim te rursus non ausurum putem, qui me os in celum posuisse dicas, quoniam medicos divinum ac celeste genus attigerim, cum tu impurissimum os aperire non sis veritus in Plinium Secundum, virum ex omnibus sue etatis doctrina ingenioque prestantissimum? Ita enim de illo scriptum video; nec excipitur Galienus, coetaneusnisi fallorsuus, vir et ipse non indoctus, sed indoctorum atque loquacium abundantissimus successorum.