Latin · ~9 min
1.7 to 1.12
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.7-12
Not analysed yet
Quod ad me attinet, iracundiam tuam minime quidem miror. Sciebam verum esse satyricum illud: Accusator erit qui verum dixerit ,nec minus illud comicum: Obsequium amicos, veritas odium parit . Quod cum comuniter verum sit, tum, precipue inter illos qui mendacio vivunt. Illud miror: quod ira se in rabiem furoremque convertit. Nichil enim tibi scripseram, quippe qui nunc etiam invitus non intellecturum alloquor; at Romano Pontifici, gravi tunc egritudine laboranti, metu ac devotione dictantibus, epystolam scripsi brevemsed, nisi fallor, utilem sibi, tibi forte non ita ,admonuique ut turbam dissidentium medicorum, necnon et medicum non scientie sed inanis eloquentie curiosum, que ingens nostris temporibus multitudo est, omni studio caveret. Quod licet gravissime stomaceris, me tamen neque consilii mei penitet, neque me lapidandum credidi, si sibi, licet non egenti, fidele consilium dedissem, cui omnes qui cristiano nomine gloriamur, non modo consilium sed obsequium insuper et obedientiam deberemus. Debuisti, si sanus esses, non michi rescribere, qui tibi nichil scripseram, sed eidem illi scribere, si sibi forsan aromatico illo tuo ac medicinali suadere posses eloquio, ut tibi se ipsum et res suas crederet, vitam ac salutem nisi de tuis manibus non speraret, contra autem me studiisque meis deditos, nocuum atque inutile genus hominum, declinaret, seu me poetam seu quodlibet aliud dicere libuisset. Omnia enim tibi licere arbitror, ydiota, qui propter mei, quinpotius veri odium, in poetas immeritos es invectus. Ego tamen hac in re poetice nichil scripsi; quod ita esse, nisi plane desiperes, ipse stilus indicio est. Cogeret me forte procacitas tua poetice aliquid de te loqui teque omnibus seculis lacerandum tradere, nisi quia indignus visus es, qui per me posteris notus esses aut locum in meis opusculis invenires. Sed quid colores ceco, quid surdo sonos ingero? Mechanice res tuas age, oro te; cura, si potes; si minus, interfice; et precium posce, cum occideris. Id nulli imperatori aut regi, sed tibi uni, vite necisque domino, ut iactas, humani generis cecitate permittitur. Utere funesto privilegio. Optime enim tutissimeque arti cerebrum addixisti: quisquis evaserit, tibi vitam debet, quisquis obierit, tu illi preter experientiam nichil debes; mors nature aut egroti vitium, vita tuum munus est. Iure igitur Socrates, cum factum de pictore medicum audisset: "Caute;" inquit "artem enim deseruit que defectus suos habet in aperto, eamque complexus est cuius error terra tegitur".