Latin · ~9 min
1.15 to 1.16
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.15-16
Not analysed yet
Que autem ista dementia? Que ve ista voluptas est? A pedite vulnus acceptum equiti refundis innoxio; et soluta oratione cum sis lesus, iram ulcisceris in poetas, quasi poeticum sit omne quod nescias. Id si tibi permisero, quid usquamquesonon poeticum relinquetur? Quid enim non te penitus ignorare crediderim, qui ad exprimendum ineptissimos sensus tuos tam pueriliter desudasti? Deus bone, que deliramenta! Que somnia! Insultas poetice cuius nunquam faciem vidisti; laudas medicinam quam ego non improbo. Quis enim sane mentis hoc audeat? Scio artem esse non inutilem, et sero licet a nostris hominibus receptam, postea tamen in honore habitam; quinetiam inventioni deorumut perhibentimmortalium consecratam, tam magna res visa est, ut humana non putaretur inventio. Quam opinionem certioris fidei auctor in Ecclesiastico confirmans, "Altissimus de terra" inquit "creavit medicinam". Quamvis id omnium sit comunequicquid novimus, quicquid scimus, quicquid sapimus, quid nisi divina inventio Deique donum est, cum in eiusdem libri principio scriptum sit: "Omnis sapientia a domino Deo est"? at ne tibi de mechanice tue singulari ceu laude complaceas, audi quid de agricultura, altera mechanicarum, eodem scribitur libro: "Non oderis" inquit "laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam". Quid habes quod super quemcunque agricolam accolas? Ambe artes uno de fonte prodeunt: ambas creavit Altissimus. Imo vero, quid habes quo te agricole conferas, cum humanam ille vitam adiuvet, quam tu, licet contrarium professus, oppugnas; ille humano generi laborando prosit, tu noceas quiescendo; ille nudus in campis fame sua publicam pariat saturitatem, tu faleratus in thalamis voce tua publicam destruas sanitatem? In eo quidem non similiter concordamus: quod effectus medicorum dicis esse mirabiles. Quos effectus? queso te. Nisi illud forsan inter miraculosa connumeras, quod vos sepius quam ceteri hominum, imo vero quasi continue, egrotatis. Itaque magnis in populis facies vestra solo pallore discernitur, iamque in proverbium abiit "colorem medici" dicere, quotiens croceum hominem aut tabescentem videris. "Parum ne" hic "miraculi est, salutem aliis quam ipse non habeas polliceri?" . Esset profecto miraculum, nisi illud extenuaret assiduitas mentiendi. Nisi forte ille mirabilior est effectus, quod qui se totum vestro consilio tradiderit, sanus esse nunquam poterit. Hi sunt medicorum non tantum miri sed stupendi etiam effectus, medicorum vero non omnium sed multorum, atque in primis tui.