Latin · ~22 min
1.17 to 1.19
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.17-19
Not analysed yet
Credo ego Ypocratem virum doctissimum fuisse; puto Galienum illo duce, multa primis inventionibus addidisse. Non detraho claris viris, ne fiam tui similis, qui obtrectandi studio me cum Plinio miscuisti, quem si intelligere posses, esses hortandus ut legeres, et te ipsum in eo speculo intuens, vel deformitatem tuam corrigeres, vel desineres superbire. Sedcrede michigrecum hominem putares, cum tamen is inter raros latine eloquentie principes in Saturnalibus numeretur. Si te in literis tuis video, arrogans et ignarus es: alterum facit ut nil discas, alterum ut nil scias. Quid enim de hoc tanto viro somnias? Dicis eum quod veri habet ab antiquis medicis accepisse: vos a quibus tot mendacia didiceritis non dicis. Sed quid iterum tempore gloriaris? Ignavissimorum quorundam hominum consuetudo est, ut, cum inter vitia senuerint nullique pares sint, sola se preferant senectute. Atqui ne hanc ipsam unam gloriandi tibi materiam concesserim. In singulis enim te verbis detegis nichil esse, nichil sapere, nichil nosse. Computa annos et reperies virum illum omnes fere, quibus uteris, medicos precessisse. Quanquam, quid attinet medicorum antiquitate nominibusque confidere, qui si ad lucem redeant, una voce fatebuntur nullos se hostes alios habere quam vos, quorum vel turpi segnitie vel ingeniorum hebetudine sui labores ac vigilie perierunt, quique quotidie mentiendo illos arguitis fuisse mendaces? Lege, si libet, et nisi ego quoque tibi grecus videor, epystolam illam totam, que cum ad hoc unum scripta esset, ut universali domino cautionem pareret, tibi nescio cuiimo quidem scio, sed dissimulodolorem peperit ac furorem. Illam lege, si libet: invenies me nil omnino contro medicinam nilque contra veros medicos locutum, sed contra discerptores atque adversarios Ypocratis; quod eodem plaudente fieri credidi. Tu autem non contentus in me multa dixisse, multa itidem contra poeticam ac poetas, quadam libidine vobis insita loquendi de rebus peregrinis et incognitis, evomuisti. Non legeras apud Varronem, Romanorum doctissimum, neque apud Tullium, quem fidenterlicet forte obstrepasdixerim principem latinorum, quid de poetis scriptum est? Verba enim ipsa, nequid me mutasse vel addidisse suspiceris, apposui: "A summis" inquit "hominibus eruditissimisque sic accepimus: ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare; poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit ergo, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poete nomen, quod nulla unquam barbaria violavit". Hec Cicero; multa sequuntur in eandem sententiam gravissima, innumerabilia etiam apud alios, que sponte pretereo. Neque enim michi propositum est in auribus tuis nobilitare velle poetarum nomen, quod tibi ignobile videri ea demum summa michi nobilitas videtur. Cui autem hec narrem? Nescio an te ridiculosior sim, si asino lyram tangam. Respondebis: "Audio, sed nichil intelligo"; et poete nomen, nulla unquamut modo dicebambarbarie violatum atque omni ex parte tibi incognitum, violabis plus quam barbarica feritate. Itaque peroportune audies quod cuidam nuper tue professionis homunculo, cum assensu et approbatione multorum, dixi. Cum enim, vestro more, multa contra poetas hisceret potiusquam diceret, nunc poetam Ciceronem nunc Plinium affirmans, quesivi ab eo quid poete nomine crederet importari. Quod cum se nescire non negasset, pro tempore historiam dixi non inamenam cognitu, magnis ab auctoribus relatam, quam tibi quoque dictam puta, siquid omnino aliud quam de febribus audire potes. Hanibal, vir bellicosissimus, bello victus a Romanis, Ephesum ad Antiochum, regem Syrie, profugerat; a quo letissime susceptus, eo quod Romanorum odiis estuanti nullus usquam consultor tam ydoneus videbatur, in summo honore apud illum erat. Contigit autem Phormionem quendam nomine, secta perypatheticum, qui ea tempestate literarum scientia clarus habebatur, simul illic forte apud regem esse; ad quem, si vellet, audiendum invitatus Hanibal, dum fama viri tactus annuisset, seniculus non indoctus et, ut homo grecus, audax et verbosus Phormio, credo, extimans nichil se melius in presentia tanti ducis nichilque convenientius loqui posse, materiam rei militaris ingressus, in plures horas sermonem continuum protraxit. Denique dum qualiter sit ductandus exercitus, qualiter instruenda acies, qualiter capiendus castris locus, quando signum pugne dari, quando cani receptui conveniat, postremo que ante prelium, que in prelio, que ve post prelium sint servanda, copiose disseruisset, secutusque esset plausus omnium, quesitumque ab Hanibale quid sibi etiam videretur de illo sapientie professore, "Multos" inquit ille "stultos delirosque senes vidi; nullum tamen quo magis delectarer quam sene hoc, quippe qui tam multa de rebus incognitis loqueretur". Quo dicto facete admodum et illius et vestram impudentum notavit audaciam. De omni enim materia loqui vultis, vestre professionis obliti que est, si nescis, urinas et que nominare pudor prohibet contemplari; nec pudet insultare his quibus virtutum atque animi cura est. Eleganter de hoc Phormione loquens Cicero, "Quid" inquit "aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quam Hanibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano, omnium gentium victore, certasset, grecum hominem, qui nunquam castra vidisset, nunquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, precepta de re militari dare?" . Quanquam non omnino par tua et Phormionis causa, multoque iustius ego te rideo, quam illum risit Hanibal. Ille enim de rebus licet experientia ignotis at saltem lectione cognitis loquebatur, tu de his rebus loqueris quarum non tantum usu atque arte es indoctus, sed ingenio etiam prorsus indocilis. Hanc historiam cum illi contentioso homini narrassem, quod erat ipse senex, sibi dictum credidit, quasi et senium ei et stultitiam exprobrassem; itaque vehementer excanduit.