Latin · ~9 min
1.20
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.20
Not analysed yet
Tu qua etate sis non satis scio; nisi quod delirare sepius solent senes, non quidem omnes, sed quorum iuvenilis etas vilibus curis et obsceno artificio acta est. Quo autem ingenio sis, michi incognitum esse noluisti. Audiens, ergo, te video mordendi avidum, sed ignorantia torpentem, algentis more aspidis, coactum virus non posse diffundere, nisi quod in finem, multo irarum attritu terrifice concalescens, neque tamen tam morsu quam sibilo metuendus, in me calcaneotenus erigeris; ubi, scilicet, Boetium Severinum adversus sacras Pyerides testem citas atque, ut testimonio fidem queras, cautissimus disputator, patritium illum vocas, quasi de pretura vel consolatu questio sit, et quasi non multi testes, licet minime patritii sint, hac in re multum Boetio preferendi. Verum absit ut huius vel alterius fide digni hominis testimonium recusem: ad inquisitionem veri omne genus studiosorum hominum admitto, mechanicis duntaxat exclusis. Ille igitur quid? Ab egrotantis cura scenicas meretriculas philosophico procul arcet edicto. Vive, bellator egregie: universam poesim letali iaculo transfixisti. Certe siquid eorum de quibus tam temerarie disputas didicisses, scires scenicam illam quam Boetius notat, ipsos inter poetas in precio non haberi. Non autem vidisti, cece, quod iuxta erat, licet id ipsum literis tuis ignoranter insereres. Quid enim ait? "Veris eum Musis curandum sanandumque relinquite". Hee sunt Muse quibus, si qui usquam hodie supersunt, poete gloriantur ac fidunt, quarum ope non egra corpora mactare, sed egris animis succurrere didicerunt. De quibus si loqui velim, donec cerebro humido ac fluenti tanta res insideat, amens ero. Neque enim vel Amphionis vel Orphei citara tam duram silicem movere posset, neque tam hirsutam tigridem lenire; quas tu atque omnes id genus fictiones, veluti vero adversas, mira plebei artificis temeritate condemnas. In quibus, tibi tuique similibus studiose abditus, allegoricus sapidissimus ac iucundissimus sensus inest, quo fere omnis Sacrarum etiam Scripturarum textus abundat; quas te animo irridere non dubito, sed supplitium times. Quam ob rem feram equo animo te poetis, quos ignoras, vanitate notissima insultantem, idque michi alicuius bone spei argumentum fuerit, si tibi valde displiceam. Cur autem indigner audere te aliquid adversum me, cum adversus Cristum, si impune liceat, sis ausurus, cui Averroim, tacito licet iudicio, pretulisti? Scis quod non mentior, quamvis aliud verbo clames. Cesset pene metus: profecto, ut sciolus videaris, esse voles hereticus.