Latin · ~7 min
1.21 to 1.23
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.21-23
Not analysed yet
Sed ad fictiones, quas carpebas, redeo. Audi ergo quid Lactantius, vir et poetarum et philosophorum notitia et ciceroniana facundia etquod cunta trascenditcatholica religione clarissimus, primo suarum Institutionum libro ait: "Nesciunt qui sit poetice licentie modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poete in eo sit, ut que vera sunt in alia specie obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat; totum autem quod referas fingere, idest ineptum esse et mendacem potiusquam poetam". Stupes, belua: nunquam, puto, istud audieras. Mentiri vobis liquimus; quodque gravissimum mendacii genus est, mentiri summo cum discrimine damnoque credentium. Id si michi non credis, vulgus interroga, cui et illud in proverbium versum est, ut apertissime mentienti dicant: "Mentiris ut medicus". Poeteneque enim me hoc nomine dignari ausim, quod tu michi, demens, ad infamiam obiecistipoete, inquam, studium est veritatem rerum pulcris velaminibus adornare, ut vulgus insulsum, cuius tu pars ultima es, lateat, ingeniosis autem studiosisque lectoribus et quesitu difficilior et dulcior sit inventu. Alioquin, si tibi falso persuadesquod quidam indocti solent, qui quod consequi nequeunt execranturut scilicet poete officium sit mentiri, illud tibi consequenter persuadeas velim: esse te poetarum maximum, cuius prope plura mendacia sunt quam verba. Ultro tibi meonius senex cedet, victus cedet Euripides, cedet Maro, vacuus tibi Elicon linquetur, indecerpta laurea illibatusque castalius fons. Sed expergiscere, si potes, lippientesque oculos aperi: videbis poetas raros quidem, natura rerum disponente ut rara quelibet cara simul et clara sint. Videbis eos gloria et nominis immortalitate fulgentes, quam non sibi tantum, sed et aliis peperere, ut quibus ante alios preituris consulere nominibus datum est, et quorum adminiculo ipsa etiam virtus eget, non equidem in se ipsa, sed in eo quod habet cum tempore et cum oblivione certamen. Te vero cum tuis nudos videbis, omni vera laude vanitatibus obsitos obrutosque mendaciis.