Latin · ~6 min
1.24 to 1.26
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.24-26
Not analysed yet
Hec non adversus medicinamquod sepe testatus sumneque adversus excellentes medicos, qui irasci non debent si, semper rari, nostra sint etate rarissimi, sed adversus te delirantesque similiter dicta sint. In quibus illud forte mirabitur quispiam: quod libellum pro epystola remisi. Sed meminisse conveniet facilius infligi vulnus quam curari, et citius dici convitia quam repelli. Ideoque et maior defensio Demosthenis quam Eschinis accusatio est, et longior Ciceronis quam Salustii invectiva. Hactenus hec; cetera in tempus aliud reservo. Nolo enim putes me lacessiti stili et iustissime indignationis aculeos, more apium, in vulnere reliquisse. Experiere iterum, cum voles, quid inter ingenium et ingenium, quid inter calamum et calamum intersit. Illud verendum: ne, dum per abruta distractus, multumque huic tue ridiculose eloquentie intentus, in insuetis conflictationibus tempus teris, his, quos pecunia pariter ac sanitate spolias, magni periculi causa sim. De hoc tamen ipse videris; ego michi quicquid attentaveris ad cumulum glorie ascribam. Alta petentibus non semper quies: sed eorum sepe, qui sine gravi periculo vinci possunt, optanda rebellio est. Si bene dixisses, audisses bene. Audisti autem non quod ego loqui solitus, sed quod tu meritus audire. Sile parumper et rumina, et tibi ipsi da veniam, qui cepisti. Verum ego satis: ne sanus sim, si diutius tecum loquar, quiquod ridiculum omne supergrediturmedicine nomine mortem michi literarum tuarum in fine denunties. Ad quam differendam medicina forte aliquid, tu profecto nichil; ad celerandum vero quamplurimum conferre potes. Preclarum sortitus artificium: longevis corpusculum scis expedire langoribus. Certe ipsa michi vivasmodo voces habeatmedicina grates actura sit, si eorum presentem infamiam fando nudavero, qui antiquam illius gloriam novis erroribus extinxerunt.