Latin · ~15 min
2.1
Petrarch, Contra Medicum Quendam 2.1
Not analysed yet
Habes unde michi perpetuo gratias agas: de muto et elingui, argutulus atque facetulus factus es. Disertissime Ypocras, nescis quantum huic calamo debeas. Ecce iam prosam scriptitas: cito facies carmina; iam hymnos incipis balbutiendo contexere: boni ingenii puer eris. Imo vero, stulte senex et ignare, multo consultius tacuisses, non ut ideo philosophum te probares, sed ut ignorantiam saltem tuam silentio velares. Tacendo enim latere poteras, loquendo non potes. Lingua animi sera est; hanc tu, nullo ad ostium pulsante, nescio cur movisti, tenebricosam fedamque pectoris tui domum omnibus aperiens, que melius semper clausa mansisset, nisi quia dementiam diutius occultare difficile est. Credo non legeras quod scriptum est: "Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur; et si compresserit labia sua, intelligens". Bene Socrates, cum decorum adolescentem tacitum vidisset, "Loquere" inquit "ut te videam": non tam in vultu putabat videri hominem, quam in verbis. Ecce, locutus es: vidimus te; iamque si milies taceas, videmus. Voluisti apparere, et multis, quos latere poteras, esse ludibrio. In quodgaude, prepotens oratorexterna ope non eges; nullo opus est indice, operose mus: tuo te prodis inditio, tam late tristis male coagulati eloqui fumus manat. O ridiculum animalvolebam dicerelibrum scribis; rectius dixerim quod tue professionis est proprium: aromatum lenta fedas involucra; et ubi periculosis ambagibus dictare soles miserorum mortes, utque vilia magno costent, fallasque licentius, radicibus nostri orbis imponere peregrina vocabula, ibi nunc, ut tibi videtur, philosophicos locos, ut ego sentio, tabificos iocos scribis. Sed ut libri formam habeant, versutus opifex, distinguis in partes; et forsitan victor eris: apothecarii scripsisse te librum dicent. Quid ni igitur exclamem? Accurrite philosophi, accurrite poete, accurrite studiosi, quicunque usquam scribendis libris operam datis, accurrite; vestra res agitur: mechanicus libros scribit, penitusque verum fit illud Sapientis Hebrei: "Faciendi libros nullus est finis". Quid enim fiet si mechanici passim calamos arripiunt? Actum est: ipsi boves, ipsique lapides scribent; nilotica biblus non sufficiet. Siquis est pudor, dimittite illam literatis; vos, si glorie cupiditate tangimini, in vento et aqua scribite, ut ad posteros fama citius vestra perveniat. Quid querar? quid eloquar? quid dicam? Desinitequesoqui papiros arte conficitis, quique tenues in membranas cesorum animalium terga convertitis: etruscis expiandum sacris infaustum et infame monstrum incidit. Quid enim bicipitem puerum aut quadrupedem miramur? Quid obstupescimus mule partum, tactumque de celo templum Iovis, aut sub nubibus visas faces? Quid ethneis vaporibus ardens equor et cruentos amnes, imbremque lapideum, aut siquid tale in annalibus veterum reperitur? Habent suum secula nostra portentum: mechanicus etiam libros arat. Quis non Roscio deinceps artis histrionice librum donet? Erat et ille mechanicus, sed insignis, ingenioque promeritus non modo maximorum ducum gratiam, sed ipsius quoque familiaritatem atque amicitiam Ciceronis. Mulcebat ille oculos: mechanicus noster aures vulnerat; agebat ille quod placeret omnibus: hic quod nulli. Aut quis coquine magistrum indignetur Apitium suam literis disciplinam inserere? Cur enim inter culinas non scribatur? Inter latrinas scribitur: cognatas res esse nomen arguit. Aut cur non inter epulas libri fiant? Inter urinas fiunt, ad quas stilo celebrandas florentissima artium rethorica captiva perducitur, et que populos moderatur, inque animis regum regnat, inter medicos ancillatur. Sed queso te, philosophie atque artium domine: quo animo Tullius rethoricam tot voluminibus tantoque studio tractasset, si futuram talis ingenii servam sciret? Quam vero, non dicam servam, sed familiaris etiam tua sit, si aliunde nescirem, abunde quidem artificiosus et hybleo melle dulcior orationis tue textus insinuat. Certe quod scolis omnibus est notum, rethorice facultatis officium est "apposite dicere ad persuadendum, finis persuadere dictione". Quanta autem illud arte facias, quanta hoc felicitate perficias, qui te semel audierit non ignorat. Sed ista suum locum invenient: nunc a primordiis inchoandum. Excuset autem prolixitatem mei sermonis, tue ignorantie magnitudo de qua aut nichil omnino dici debuit, aut parum dici non debuit.