Latin · ~10 min
1.5 to 1.6
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.5-6
Not analysed yet
Id non scripto sed cachinno refellendum arbitror quod inter anxie conquisitas evadendi vias, quibus inenodabilem veri laqueum tentas abrumpere, palpitando dixisti: me, forsan tui nominis invidia tactum, illud scripsisse, quo tibi gregique tuo famam eriperem. Ego ne tibi miser invideam? Absit! avertat Deus! Qui enim misero invidet, necesse est sit ipse miserrimus. Ego tibi nomen eripere nitar, inglorie? Procul ab hoc periculo es; ire potes toto securus orbe terrarum: quod ad fame iacturam attinet cantabis vacuus coram latrone viator. Erit qui forte nares amputet, oculos effodiat: famam tibi nullus eripiet quam non habes. Quid autem intolerabilius homine insolenti, qui, ubi pudorem semel abiecerit, quicquid dixeris negabit? Magna meretricie frontis impudentia est! Negas ecce medicos discordare, que publica totius humanis generis est querela. Utinam tamen ita sit! Malim me esse mentitum, quanquam hac in re mentitus esse non possim; ceterum, salvis omnibus, errasse maluerim, quam, me veridico, periclitari tot hominum milia, qui discordi et vario et prorsus incerto medicorum imperio gubernantur. Nempe, quod in summi pontificis nuper cura dicis fuisse concordes, vide, non dico ne mentiarisid enim iam vobis quotidianum atque vulgare est ,sed ne maximis testibus veritas vos ipsa confundat. Concordastis, forte, postquam ille convaluit, quiquod nemo, ne ipse quidem, dubitatmulto ante convaluisset, si tu saltem per totum egritudinis sue tempus in extremis Indie litoribus habitasses. O siquod ominari horreo; sed, licet immortalis Dei vicarius, est tamen ipse mortalissi ergo tunc nature debitum persolvisset, quanta fuisset inter vos et quam indecisa discordia de pulsu, de humoribus, de die cretico, de farmacis! Celum ac terram dissonis clamoribus implessetis, causam ipsam egritudinis ignorantes. Miseri qui sub auxilii vestri fidutia egrotant! Cristus autem, in cuius manu salus hominum sita est, salvum illum, ignorantibus omnibus vobis, fecitet faciat precor quantum sibi, quantum Ecclesie, cui presidet, est necesse! ; vos, Dei beneficium et complexionis ac nature sue laudem usurpantes, videri vultis illum a mortuis suscitasse, et nunc tandem, transacto periculo, concordatisnon ineleganti vafritie ,ne, si pater ille doctissimus quique vel ingenio vel experientia, non dicam omnia, ut tu adulator, sed multa cognoscit ac previdet, discordare vos senserit, precipites ancipitis vie duces abiciat, spernat atque oderit. Sed michi crede: nequiquam rete iacitur ante oculos pennatorum. Novit ille mores vestros; etsi me interrogespropter cuiusdam speciem honestatis et ne consuetudinem publicam damnasse videatur, vestra potius vult ferre fastidia, quam quia ignoret aliquanto gravius esse periculum vitam suam nugis vestris, quam fragilem sine gubernaculo carinam pelago ventisque committere.