Latin · ~32 min
2.8
Petrarch, Contra Medicum Quendam 2.8
Not analysed yet
Quid nunc dicam ad reliqua? Multas tremulas sententias in me vibras, multa levium verborum tela contorques. Quis non metuat cum tanto hoste concurrere? Nichil, scito, nisi verborum tuorum fetores metuo. Si tibi improprie locutus videor, quod verborum dixerim fetores, Cesari parces Augusto quem sic loqui solitum scimus. Dicis in primis me logica carere. Non credo michi rethoricam aut grammaticam interdicas, que logice nomine continetur, quamvis et id iure tuo posses, summum totius specimen barbarismi, sed eam solam, in qua te longe precellere sillogismi tui ostendunt, michi subtrahis dyaleticam, quam logicam vocas. "En crimen o iudices!" . Quod si fateri libeat, possim illustres philosophos proferre hanc ipsam qua carere arguor dyaleticam irridentes, eademque possim apud Ciceronem ostendere clarissimam philosophorum sectam, veteres perypatheticos, caruisse. Sed, o stulte, non hac careo: verum scio quid ei, quid ceteris liberalibus artibus dandum sit; didici a philosophis nullam earum valde suspicere. Equidem, ut eas didicisse laudabile, sic in eisdem senescere puerile est. Via sunt nempe, non terminus, nisi errantibus ac vagis quibus nullus est vite portus. Tibi nobiliorem terminum non habenti, terminus est quicquid occurrit. In summo te felicitatis gradu situm reris, quotiens unum forte fragilem sillogismum, et nichil ex nichilo concludentem, multa cerebri vertigine tota insomni nocte texueris. Tunc in corde tuo dicis, insipiens: "Non est Deus, neque est altius aspirandum. Quid enim scimus? Plato et Aristotiles, magni viri, de mundo de anima de ydeis litigant; Democritus innumerabiles mundos facit; Epycurus deum nullum et mortalem animam; hanc Pithagoras in girum ducit; sunt qui eam contrahant ad suum corpus, sunt qui eam spargant in corporibus animantum, sunt qui celo reddant, sunt qui circa terras exulare cogant, sunt qui inferos asserant, sunt qui negent, sunt qui unamquanque per se, sunt qui simul omnes animas creatas putent; fuit et qui mirabilius quiddam dicere auderet, siquidem unitatem intellectus attulit dux noster Averrois". Hec tecum dicis, si tamen nosti hec. Et addis: "Quis inter ista discernat? Quid michi autem nescio quis Cristus comminatur, quem ipse Averrois diffamavit impune, quod nemo unquam poetarum fecit, imo vero nemo mortalium?" . Multa quidem a multis et scribuntur et scripta sunt nec ullus erit finis. Scribendi enim, ut quibusdam placet, insanabilis egritudo est, et velut animi febris quedam ossibus insidens; atqui nemo unquam, vel ante vel multo minus post temporalem Cristi originem, de Cristo nisi summa cum reverentia loqui seu scribere aliquid ausus est; eorum quoque qui hereses et contraria dogmata peperere, non ipse tantorum princeps hostium, Maometus deterrente, scilicet omnium linguas ac calamos nominis maiestate. Itaque quidam Deum sed non hominem, alii hominem sed non Deum, et hominem quidem perfectissimum, ineffabilem, incomparabilem, virgineo natum partu. Qui minus illi tribuunt, prophetam dicunt, preter hunc unum canem, qui non ad lunam, ut vulgo dicitur, sed rabido ac spumanti ore, contra ipsum solem iustitie latrat, summam libertatem et eximium ratus ingenium, si in illud sacratissimum atque adorandum regibus ac gentibus nomen audeat quod nulla prorsus impietas, nulla unquam temeritas ausa est. Hunc vos colitis, hunc amatis, hunc sectamini, non aliam ob causam nisi quia Cristum, veritatem vivam, adversamini atque odistis. Et quoniam blasphemare quem mundus adorat publice non audetis, hostem eius sacrilegum ac blasphemum paulominus adoratis. Livoris ac malivolentie mos inertis, ut cui detrahere metuas, detrahentibus plaudas. Hec hactenus; nec ignoro graviter te laturum, quod tuo detraham semideo. Fer autem equo animo: Deo ille meo detrahit; non suofateornec tuo, sed meo, et omnium quos alterius vite spes et amor tuto tramite dirigit ad felicem metam. At tu, miser, erroneus post ydolum tuum confragosis anfractibus delectare, venturus ad finem impietati debitum, ad quem tuus venit Averrois. Interim illi fide, et innitere, etquod omnes soletisdicito: "Quis resistet illi ingenio? Quis nudam veritatem teget inter tot armata mendacia? Quid autem tanto viro catholici simplices respondebunt, qui, si ad contentionem ventum fuerit, sillogismorum cumulis obruentur? Ecce ego, qui nudiustertius nichil eram, iam magnus esse incipio: iam sillogismos facio, iam dyaletica mea est. Ad quid aliud natus eram? Habeo quod petebam: iam disputare non vereor, collocutoremque meum, si libet, asinum probo". Crede autem michi: multo facilius te ipsum. Inter hec ergo, male nate homuncio, senuisti, nec pudet vivere nichil in vita aliud agentem. Discite, miseri, non spernere Cristum: sepe ille vobis quis esset et quid posset ostendit. O infelix! Vilem tibi metam, dyaleticam, statuisti, ad quam tamen mira viatoris insania, cum nunquam propinquaveris, pervenisse te putas. Sed perveneris, sed a tergo liqueris Crisippum. Quid inde tibi nisi miserum pudendumque? Quid enim stultitia peius? Et que stultitia maior quam totos dies inter puerilia volutari senem; dumque sero domum redeas, nichil scire; atque has ineptias non ante dimittere, quam tibi conclusiunculas meditanti raptim mors improvisa concluserit? Illam certe premeditari, contra illam armari, ad illius contemptum ac patientiam componi, illi si res exigat occurrere, et pro eterna vita, pro felicitate, pro gloria brevem hanc miseramque vitam alto animo pacisci, ea demum vera philosophia est, quam quidam nichil aliud nisi cogitationem mortis esse dixerunt. Que philosophie descriptio, quamvis a paganis inventa, cristianorum tamen est propria, quibus et huius vite contemptus et spes eterne et dissolutionis desiderium esse debet. Que si tu, qui te tumido vocas ore philosophum vel semel in etate tam longa, senex delirantissime, cogitasses nunquam aut te philosophum, dicere ausus esses, aut ibi gressum vite figeres ubi nunc figis, aut artificium tuum quod verbis attollis, rebus opprimens, te ipsum parva pecunia tam turpiter venditares. Philosophi enim, si nescis, pecunias spernunt: philosophiam venalem facere non potes. Quis enim vendit quod non habet? Si eam haberes, non tu illam ideo venalem faceres, sed illa te venalem esse non sineret. Nunc nec ipsa te honestat, nec tu eam, sed nomen eius turpi avaritia dehonestas. Audis me, sophista ventoseparce, queso, logice nobilis, parce, si te sophistam voco: res ipsa me cogit; ubi enim res video, verbis contrariis fidem non habeo :cornutum michi enthimema perducito; admove ad eculeum: cogere poteris fortassis ut fatear; ut assentiar, nunquam coges: quomodo ego te philosophum credam cum mercennarium mechanicum sciam? Repeto libenter hoc nomen, quia novi quod nullo magis ureris convitio; non casu, sed sciens sepe te mechanicum voco, et, quo gravius doleas, non primum. Percontare qui mechanica literis mandaverunt: ab illis digito tibi monstrabitur locus tuus. Tu tamen respuis, et philosophus vis videri; quod ut assequarisludus risu comico prosequendusnon semel methodi vocabulo usus es. O callidum ingenium! Ad optatum compendio pervenisti: iam philosophum te alii forte dicent; ego enim non si singulas lineas methodis multis infarcias, philosophum te putabo. Inest quidem, fateor, sepe etiam stultorum animis glorie quedam preceps et inconsulta cupiditas: hanc tibi detrahere non possum. Est enim voluntas indomita precipueque dementium. Id scito certissime: nec esse te philosophum, nec videri. Proinde omnium sophismatum et totius logice auxilium implora: michi prius upupam quam philosophum te probabis. Miraris, indocte, et "Quid michi" inquis "atque upupe simile est?" . Nil profecto similius. Volucris galeata est, cristatique verticis, et que pueris aliquid videatur; re autem vera impurissima est avis, victusque fedissimi. Nolo aliquid obscenum loqui, non quidem propter te, qui non horres earum rerum mentionem quarum odoribus delectaris, sed propter eos qui legent ista vel audient. Sciscitare aliquem qui naturas rerum noverit. dicet tibi avis illius cibos. Inde te moresque tuos inspice, teque ipsum noli fallernulla enim pernitiosior, nulla capitalior fraus est, quam que proprium fallit auctorem :videbis te eisdem quibus illam rebus ali. Oro iam, upupa: noli philosophari; citius philosophabitur asellus. Certe preclarus platonicus Apuleius, cuius supra memini, qui, accepto veneno, asinum factum se, ut ait Augustinus, "aut indicavit, aut finxit", in eo statu philosophatum se iocando commemorat; philosophantem upupam nulla habet historia. Eia, upupa, fac quod soles: rimare tumuloscetera sileo ; philosophiam linque philosophis. Putabas te philosophum: fallebaris. Philosophusquod ipsum nomen ostenditsapientie amator: tu pecunie servus es. Sentis logice quam sint ista contraria: sine magno apparatu conclusum arbitror esse te aliud quam putabas.