Latin · ~17 min
2.9 to 2.13
Petrarch, Contra Medicum Quendam 2.9-13
Not analysed yet
Quid autem in somniis philosophando non audeas, qui colorem medici negando perstringere oculos, vel excusando rationem hebetare non sis veritus? In primis pallorem negas: ita nec oculi nobis sunt, nec speculum tibi. Deinde, si pallor sit, illum reipublice imputas; nec excusasse contentus, gloriari incipis, quasi philosophicum sit pallere. Quam dulce, Deus bone, verum philosophie nomen est doctis, cum falsum tibi tam dulce sit, ut inter multa ludicra te philosophice coloratum dicas! Certe pallorem amantibus magister amorum tribuit; unde est illud: Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti et illud alterius: Tinctus viola pallor amantium. Sed vester longe alius pallor, et, ut statim audies, aliunde proveniens. Hunc pallorem non ego, non unus aliquis scriptorum veterum, sed res ipsa vobis tribuit, et omnium mortalium, et comune proverbium. Hunc tu negare vis, et quia non potes, ad philosophos transfers, quasi consorte vitium levaturus. At quia philosophorum princeps utriusque lingue preclara facie fuisse vulgatum est, non tamen hec magnifacio. Sed quecunque fuerit philosophorum facies, tu ne te rursum ingeris, impudentissime hominum, tu ne michi totiens philosophorum cetibus excludendus occurris? Respondebo igitur rursum tibi quod cuidam tui generis respondit facundissimus quidam vir: "Barbam" inquit "ac pallium"addam ego, si libet, et egritudinem et pallorem"video: philosophum non video". Elegans plane responsio. Quid enim ad philosophiam habitus corporis aut color? Habitus colorqueut ita dicamanimi requiritur. Tu de philosopho preter opinionem tuam propriam ac ridiculam nichil habes. Non famam certe; non aspectum, quamvis palleas; non incessum: ille fatuum potius quam philosophum representat. Male tutus esses inter canes, si tam bene lepus aut cervus quam fatuus videreris. Postremo, eorum qui certius probant philosophum, nichil habes: non vitam, non animum, non mores, non ingenium, non linguam. Vide quam nullo modo sim passurus ut philosophi nomen usurpando commacules. Persuasisti autem tibi, ut intelligo, prorsus te esse magnum aliquid. Bene est. Satis est tibi quidem ut gaudeas, nobis ut rideamus. Sin etiam ut credamus vis efficere, facto est opus: philosophie pars nobilior in rebus est. Quando te contemptorem rerum caducarum videro, cultoremque virtutum, studiosum vere laudis, pecunie negligentem, inhiantem celestibus, a latrinis divitum exulantem, tunc credere potero quicquid voles. "Porro enim"ut Platonem sequens ait Augustinus"si sapientia Deus est per quem facta sunt omnia, sicut divina autoritas veritasque monstravit, verus philosophus est amator Dei". Tu igitur, amens vage, intra cubiculum tuum redi; ibi philosophum illum quere, quem tam temerarie profiteris: nusquam invenies. Verum ista celestis et tibi hactenus inaudita philosophia est. Agamus itaque iuxta vetus proverbium: "Pingui Minerva"; sic enim pingue tuum poscit ingenium. Si comunia illa terrene philosophie aut siquid eorum prestiteris, dignus esto qui iuxta Platonem sedeas, Aristotilem doceas, Socratem celebres, cum Xenophonte contendas. Nunc vero inops omnium qui philosophum faciunt, qua fronte philosophicum nomen tibi, siveut cepto hereamvenerandum nocturnisque contractum chartis philosophici oris arrogas pallorem? Tuus nempe diurnis pelvibus contractus et marcidus pallor est, quem si tibi vel amicitie affectus, vel pauperum miseratio, vel quam tu fingis reipublice caritas aspersisset, posset non modo non infamis, sed gloriosus etiam videri. Nunc modici fames auri per omnes cloacas miserum trahit, et talem facit, ut tu te ipsum si videas, horrere merito possis ac fugere. Noli ergo reipublice, sed cupiditatibus tuis ascribere quod talis es; neque studium infamare, sed vitam tuam. Proculdubio enim, acutissime philosophe, veram rei causam in aperto positam non vidisti. Et vis videre quid in imo viscerum ac fibrarum lateat? Quod est ante oculos non vides! Ostendam tibi, ego qui non sum medicus et logica careo, palloris tui causam, quam veram esse senties vel invitus. Is per loca atra, livida, fetida, pallida, undantes pelves rimaris, egrotantium urinas aspicis, aurum cogitas. Quid hic igitur miri est si tot circum pallidis, atris ac croceis ipse quoque sis pallidus, ater ac croceus? Et si grex ille quondam providentissimi patriarche colorem traxit obiectu virgarum variarum, quid novi accidit si tu quoque? Expectas ut ab auro dicam. Imo vero ab obiectis. Multum distuli, et libentius tacerem; sed materia verum nomen exigit, quod si sepe in Literis Sacris est, semel in his scriptum tolerabitur. Ab obiectis inquam stercoribus et colorem et odorem traxeris et saporem.