Latin
Lines 3.1-3.3
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.1-3
Not analysed yet
Aut ego fallor, Ypocras et Aristotiles secunde, aut in hoc certamine, quod tecum, convitiis tuis cogentibus, suscepi, prima iam levis armature tue acies fusa est. Venio nunc ad armatos et graves sillogismorum cuneos, in quibus, velut in equitatu electo, totam victorie spem reponis, ut hic quoque quid possis appareat; ubi illud primum occurrit, quod unum dementie tue sufficiens argumentum erat, quando, digressus a medicine laudibus, que sunt multe, nisi tu eas non tam loquendo quam rudendo minueres, subito furore correptus, sine ulla causa irruis in poetas, et more tuo nota atque ignota permiscens, iterum cogis ut rideam. Ante omnia quidem possem calumniam tuam paucis verbis eludere. Poetas impetis: quid ad me? Poete respondeant, velquod est rectiuscontemnant. Non enim aut tu tanti es, ut tibi sit magnopere resistendum, aut poesis auxilio meo eget, aut ego me poetam facio. Neque enim
tali me dignor honore
ut est apud Virgilium; et, si tu me dicas, aut alii poetam forte dicere voluerint, nichil tamen omnino michi tecum poetice rei est. Sed quoniam hoc in aliis meis ad te literis capere nequivisti, et ingenio fatigato nonnunquam diverticula huiuscemodi et cum stultis quoque colloquia grata sunt, insistam non moleste, audiamque quicquid ineptire libuerit. Illud primum quero, cum lingua illa temeraria et pigra et viscosa et farmacis delibuta multa ructaveris in poetas, quasi vere fidei adversos vitandosque fidelibus et ab Ecclesia relegatos: quid de Ambrosio, Augustino et Ieronimo, quid de Cypriano, Victorinoque martire, quid de Lactantio ceterisque catholicis scriptoribus sentias; apud quos nullum pene mansurum opus sine poetarum calce construitur, cum contra fere nullus hereticorum poeticum aliquid opusculis suis inseruerit, seu ignorantia, seu quod ibi suis erroribus consonum nichil esset. Quamvis enim deorum nomina multa commemorent, quod temporum qualitatem gentiumque potius quam suum iudicium secutos fecisse credendum est, quod ipsum et philosophi fecerunt, qui, ut in Rethoricis legimus, deos esse non arbitrantur, tamen poetarum clarissimi unum omnipotentem, omnia creantem, omnia regentem, opificem rerum Deum in suis operibus sunt confessi. Respondebis autem nescire te quid apud catholicos agatur, quippe qui Galieni Terapenticam tantum legas, quam non legisse me dicis. Ad quod illud Marii, ducis eximii, responsum accipe: "Neque literas grecas" inquit "didici: parum placebat eas discere, quippe que ad virtutem doctoribus nichil profuerant". Certe si te tua illa Terapentica vel meliorem vel doctiorem vel saltem corpore saniorem effecisset, dolerem me eas literas non legisse. Nunc dum te intus et extra contueor, multum vel inditio vel fortune mee gratulor, per quam ab ea lectione remotus sum, que te talem fecit, si talis michi futura erat qualis est tibi. Sed ad poetas redeo. Que sit poetice utilitas et quis finis interrogas. Larga quidem, nec inamena forte, nec inutilis respondendi materia. Poteram, si non tibi, saltem vero satisfacere, et pauca tibi, non ut intelligeres, sed quia quesieras, verba proicere; sed non sinis, et, more lymphatici festinans, questionem ipse tuam precipitanter absolvis, aliis quidem pluribus et unctioribus verbis, sed hac plane sententia, finem poetice statuens valde mirabilem: mulcendo fallere. Non sunt vates unguentarii: mulcere et fallere vestrum est. Sed his satis supra responsum puto.