Latin · ~12 min
3.4
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.4
Not analysed yet
Quo, deinde, quo philosophus noster ruit? Poesim non necessariam probat sillogismo terribili. Pudet inserere: nichil in meis literis velim tam frivolum inveniri. Verte eum, tu qui multis hunc mensibus fabricatus es, probabitque contrarium. Malo tamen nichil immutes, perficiasque quod intendis: hoc volo, hic tecum sentio, ipsique tecum sentiunt poete. Quid enim aliud vult Flaccus in Arte Poetica ,clarissimis quidem verbis, sed que tibi barbarica viderentur, ideoque illa non inserui? Ceterum, ut in re ipsa tecum sentio, sic in causis effectibusque dissentio; nec solus ego, sed veritas. Neque enim propter causam quam tu putas non necessaria poesis est; neque ex eo quod non necessariam fatemur sequitur quod tu putas. Locus requirere videtur, ut repetam eam que michi ante multos annos fuit cum quodam dyaletico sene siculo similem questionem, gravissime quidem sed tamen aliquanto tolerabilius delirante. Ille enim, stili conscius, scribere non audebat; tu ad omnem stultitiam promptus ac preceps, auderes ipsum verbis invadere Ciceronem, aut ipsum scriptis lacerare Demosthenem; modo aliquid videri posses, quamvis imparia, temptare certamina, prerupte temeritatis homullule, non timeres. Abstinebat ille igitur scriptis: hoc saltem verecundie inerat; multa tamen ad unius amici mei aurem quotidie murmurabat, que ad me usque huc ipsius amici calamo preferebantur. Inter multa quidem hoc erat, quod ex te nunc audio: minime necessariam poesim. Quod cum nemo presentium negasset, conclusit ille enthimemate claudicante et rauco, ut illum prorsus ex verbis aut scolarem aut preceptorem tuum suspicer, et ait: "Ergo ignobilis et indigna". Idem vel dicis certe, vel cogitas. Quid enim aliud sibi vult operosa illa et futilis et ante medium fessa deductio? Sed quod uni fatuo dicitur, sufficiet multis. O insane! Igitur putas necessitas artium nobilitatem arguat. Contra est; alioquin nobilissimus artificum erit agricola; sutor quoque et pistor et tu, si mactare desieris, in precio eritis. Absit! Nulla vos necessitas in precio ponet, nulla faciet non esse mechanicos. Nescitis quod servus domesticus sepe quo vilior eo magis necessarius? Clibanarius et lanista quam necessarii sunt, quam viles! Citius philosophie scolis et militari cingulo, quam macello et balneis, sit caritura plebecula! Ite nunc, dyaletici senes, et ex necessitate nobilitatem arguite, si videtur; nisi forte aliud sentitis in rebus vita sensu et ratione carentibus, temptate hic etiam, si libet, vestre artis effectum. Asinus magis est necessarius quam leo, gallina quam aquila: ergo nobiliores; ficulnea magis necessaria quam laurus, mola quam iaspis: ergo nobiliores. Male concluditis, falsum dicitis, pueriliter loquimini: quod nature vestre et moribus et studio convenit, non etati. Ydiote procaces, in ore semper habetis Aristotilem, qui credo in ore vestro quam in inferno esse tristius ducat, et puto dextram suam oderit, qua illa scripsit que, paucis intellecta, per ora multorum ignorantium volitarent. Ille certe vestram conclusiunculam non probabat, ubi ait: "Necessariores quidem omnes, dignior vero nulla". Locum non signo: nam et famosissimus locus est, et tu aristotelicus insignis.