Latin · ~8 min
Lines 3.1-3.10
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.1-2-10
Not analysed yet
Multa renascentur que iam cecidere, cadentque
que nunc sunt in honore vocabula, si volet usus
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Pauca exempli causa ponenda sunt; non tibi quidem, cervicose nescie, sed lectori. Romulus, Romane Urbis conditor, Quirinus dictus est. Cur? Quia hasta in preliis utebatur, que Sabinorum lingua quiris dicitur. Cesar Augustus, cum supremo vite tempore statua eius fulmine disiecta esset, in qua scriptum erat Cesar, et prima litera cecidisset, remanentibus quattuor sequentibus, consuluit aruspices quid sperandum sibi. Illi autem dixerunt, centum diebus victurum et non amplius: quod ea litera significaretur quam fulmen excusserat; ipsum vero post mortem in deorum numerum referendum: id enim significare quod remanserat, quoniam lingua Tuscorum, esar deus diceretur. Percurre nunc Tusciam ac Sabinam, quere ostiatim quid est esar ,quid est quiris :arabice te locutum credent. Mille sunt talia, que sciens sileo; omnium una ratio est: mutantur verba, manent res, in quibus scientie fundate sunt. Sed Aristotiles, grecus homo, mutationem poetarum forte suorum aliquam reprehendebat, qualia multa hodie videmus in theologis nostris. Hec autem apud latinos poetas mutatio nulla est. Quis enim nostrorum a Virgilii calle descivit, nisi fortasse Statius Pampinius, qui Thebaydi sue imperat ut virgilianam Eneydem sequatur et vestigia semper adoret? Lege, miser, et relege locum illum aristotelicumtertio Rethorice unde male tornatum sillogismum elicis; neque hoc aut illud verbum excerpas, nichil intelligens, ut videaris Aristotilem legisse, sed totum locum excute. Inveniessi tamen intelligeshominem illum ardentis ingenii et complecti omnia cupientem, de eloquentia, oratoria, et poetica, et quid inter eas intersit, et de his que utrique vitanda sunt, et utriusque vitiis atque defectibus, more suo multa disseruisse; de his autem que tu somnias, nichil penitus cogitasse, unde concludens ait: "Manifestum est quod non omnia, quecunque de elocutione dicere est, pertractandum est nobis, sed quecunque de tali qualem dicimus"hoc est de oratoria; de hac enim in Rethoricis agitur ; et sequitur ratio: "De illa autem" inquit "dictum est in his que de poetica".