Latin · ~10 min
Lines 3.5-3.6
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.5-6
Not analysed yet
Quod vero poesim inter liberalia non admittis, potes id quidem, philosophie atque artium dominus, iure tuo, sed te Homerus ac Virgilius precantur, ut eos saltem a mechanicis non excludas, cumquod dissimulare non potessis et ipse mechanicus. Hoc tantum refert: quod philosophiam tuam esse tu dicis, mechanicum te esse dicunt alii. An in ordine vestro poetas non recipis? Si eos etiam inde repuleris, durus eris. Verum, ut omittam iocos, numera liberales artes: nunquid ibi non dico medicinam, que alibi habitat et inter mechanicas sexta est, sed ipsum philosophie nomen invenies? Sepe inter magna non poni cuiusdam eximie magnitudinis argumentum est. Dabo tibi illustre exemplum ex historiis. Audires, credo, libentius fabellas, quas post cenam ante focum de orco et lamiis audire soles, sed annis certe iam non puer, si potes, adsuesce melioribus. Apud Titum Livium Hanibal ipse, vir profecto in sua arte doctissimus, dum interrogatus quos fuisse bellorum duces omnium gentium clarissimos extimaret, Alexandrum Macedonie regem primo, Pyrrum Epyrotam secundo, etquod eius de qua multa dixi fidutie non superbie fuitse se tertio nominasset, admonitus ubi Africanum, a quo victum eum esse constabat, preterisset, ita certe respondet, ut appareat eum non oblivione vel invidia, sed ad singularem laudem inter magnos maximum, sive inter maximos incomparabilem siluisse, et Africanum "e grege" aliorum "imperatorum"ut ipsius Livii verba ponam"velut inextimabilem secrevisse". De qua re multa dici possent; sed intelligenti satis, non intelligenti autem nimis est dictum.
Ad omnes quidem eas nugas, ad quas Aristotilem trahere vis invitum, non respondeo. Pudet enim me tui: nimis in propatulo ignorantiam habes; sed fidentissime unum dicam: nescire te quid sit tragedia, aut quid de tetrametris in iambicos transisse, cum tamen turpe sit docto viro proferre quod nesciat. Redi ad cor: fateberis me verum dicere. Hoc michi satis est. Dicas licet in publico me mentitum, scis tu te nichil horum intelligere, neque hoc tibi ad crimen obicerem, modo ne, te talibus implicando, et te ipsum perderes et egros tuos occideres, quia a te non tragedias, non tetrametra, non iambicos exigunt, sed salutem, quam si haberentputosillogizando corrumperes. Quis enim sine dolore capitis audiat quid est quod hinc arguis? Dicis scientiam esse firmam et impermutabilem, nec mentiris; et addis poeticam uti metris et nominibus que pro tempore variantur; hinc infers consortio scientiarum sive artium excludendam. O ydiota, omnium tediosissime quos unquam audierim, quid hic contra poeticam singulare? Que scientia sine verbis? Et in quibus verbis non tantundem usus potest? An non audisti quod in ipsa, de qua loquimur, Arte Poetica scriptum est?