Latin
3.11
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.11
Not analysed yet
Ab Aristotile desertus, rursus ad Boetium fugis, relativorumque ope subniteris. Quod ita ridiculum est, ut michi iam non magis ebrius quam freneticus videaris. Quo enim tua hec impertinens et absurda relatio? Ubi, undique victus, ac consternatus animo, et oblitus tui,quis non risu pereat? ad inimicum tandem fugiens, minime latinis quidem aut congruis, sed maternis atque vulgaribus verbis, ydiota rudissime, Priscianum in auxilium tuum vocas. Magna profecto necessitas est, que cogit ut ab hoste etiam poscas auxilium. Sed certe post eam quam, naufragi more, palpitando arripis relationem, longeque post "scenicas" illas "meretriculas" abire iussas, "veris" inquit seu "meis"hoc est philosophicis"Musis, eum curandum sanandumque relinquite". Hoc est igitur quod dicebam, quodque extra omnis relationis tue terminos sedet: nulla ibi est relatio, sed penitus diversa sententia est. Frustra te digito occultas: male tegitur omnis ignorantia, nisi inter indoctos. Hec ne inter indoctos quidem bene tegitur? Hanc enim quis non grammatice limen ingressus puer agnosceret? Sed ei qui philosophiam tam temere violavit, cur non liceat incestare grammaticam? Verte te ipsum quocunque libet: Muse poetarum sunt; quod nemo quidem dubitat. Atquod, insane, non respicisphilosophia suas illas Musas, et earum merito suum dixit Euripidem; Lucanum quoque familiarem suum non erubuit confiteri. Quod nisi ita esset, nunquam Aristotiles, paulo te minor philosophus, librum de poetica edidisset, quem, ut auguror, non vidisti, ut scio, non intellexisti, nec intelligere potuisti. Nunquam aut Homerum poetam Aristotiles idem exposuisset, aut Cicero transtulisset, aut clari quidam scriptores magnis illum philosophis pretulissent; nunquam aut tragedias Anneus Seneca tanto studio dictasset, aut Solon ille, princeps Grecie sapientum, carminibus delectatus, tam cupide post Athenis conditas leges et etate iam provecta, fuisset poeticam executus. Cui studio si vacare quantum instituerat in illa civilis dissensionis intemperie licuisset, "opinor", ut Timei platonici verbis utar, "non minorem Hesiodo vel Homero futurum fuisse". Nimis multa de re certa, tibi licet inopinabili et ignota, et in qua perdi operam non dubito. Verum ego non tibi, sed lectori loquor, cui tam gratus fieri cupio, quam molestus tibi. Nichil sane horum omnium necessarium erat, si vel per te ipsum nosses, vel capere posses ab alio que de hac scenica parte poetice dicuntur a multis, et a me ipso iam in precedentibus tacta sunt, quantum ve inter illam et heroycam intersit. Nec enim negaverim, ut in vino fex et in oleo amurca, sic in rebus fere omnibus, etiam incorporeis, esse suam fecem. Itaque et philosophie quedam species et philosophi quidam vulgo habentur infames, ut Epycurus totusque epycureus ille grex: Aristippum, dico, Hermacumque et Metrodorum et Ieronimum illum senem, non hunc qui quartum inter doctores Ecclesie locum tenet. Quinet ex illustrioribus quidam in multis optimo iure carpuntur. Unde Paulus apostolus, verus Cristi philosophus, et post eum clarissimus eius interpres Augustinus, multique quos enumerare non est necesse, philosophiam laudatam ab aliis execrantur; cum tamen nulla unquam philosophia altior fuerit, aut esse possit, quam que ducit ad verum, qua nostri, celesti munere potius quam humano studio, ante omnium philosophorum vigilias ac labores eminentissime floruerunt. Quid ergo? Quomodo hec sibi invicem adversa connectimus: philosophiam a philosopho reprobari? Laudatur philosophia, sed non omnis: laudatur verax, fallax carpitur. "Illa vero non est philosophia, si fallax est". Non infitior id quidem, sed philosophie nomen habet falsum, quo nequis nos forte seduceret, fidelissimus ac previdentissimus Paulus admonuit: "Cavete" inquit "nequis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi". Quem secutus Augustinus, cum in libro celestis reipublice octavo hec ad literam scripsisset: "Deinde" inquit "ne quis omnes tales esse arbitraretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam: quia quod notum est Dei, manifestum est illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea que facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius ac divinitas". Itaque, cum sepe Augustinus ipse, Paulum sequens, "philosophorum scripta plena fallaciarum et deceptionum" diceret, putas ne de omnibus loqueretur? Absit! Ibidem enim statim platonicum dogma commendat. Et eodem libro octavo Apostolum ipsum inducit Atheniensibus loquentem: "Cum rem magnam de Deo dixisset et que a paucis posset intelligi: quod in illo vivimus, movemur et sumus", adiecisse et dixisse: "sicut et vestri quidam dixerunt", et tamen eorundem rursus platonicorum sacrificia detestatur, "quoniam cognoscentes Deum non glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cognitionibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum". Quorsum hec? Ut videas philosophie totius partem unicam laudari, eamque non integram, neque tam ferociter insultes. Ad hanc enim formam et cetera rediguntur. Sed ut, omissis aliis, ceptum sequar, in ultimo agmine poetarum quidam sunt quos scenicos vocant, ad quos pertinet illud Boetii, et quicquid a quolibet contra poetas vere dicitur; et hi quidem ipsos inter poetas contemnuntur, qui quales essent Plato ipse declaravit in sua Republica ,quando eos censuit urbe pellendos. Ut enim constet non de omnibus eum sensisse, sed de scenicis tantum, ipsius Platonis ratio audienda est ab Augustino posita: quia, scilicet, ludos scenicos "indignos deorum maiestate ac bonitate" censebat. In quo multos sui temporis notavit eius generis poetas. Ita enim fere accidit, ut vilia quelibet multa sint. Id tamen Platonis iudicium non modo heroycis atque aliis nil nocebat, imo vero multum proderat, quoniam, velut excussor poeticam ingressus in aream, valido verbi flabro grana discrevit a paleis. Quando autem Homerus apud illos, quando Virgilius apud nos, aut alii illustres scenicis ludis operam dederunt? Profecto nunquam, sed de virtutibus, de naturis hominum ac rerum omnium, atque omnino de perfectione humana, stilo mirabili et quem frustra tibi aperire moliar, tractaverunt. Nec tamen nichil in his ipsis reprehensibile dixerim, quippe cum et in philosophorum principibus multa videam reprehensa iustissime, hec sane non artis sed ingenii culpa est. Quis igitur nescit, aut quis negat quosdam ut philosophorum sic et poetarum in cogitationibus evanuisse? Aut quis miretur ante veritatis adventum licuisse aliquid errori, cum post agnitam veritatem quidam quoque catholici magni viri ita deviarint, ut ipsa veritas unquam acrius oppugnata non fuerit, quam ab eis fuit? Solet hoc interdum acutioribus ingeniis evenire, ut, dum penetrare volunt supervacua, nimium illud acumen in medio conamine retundatur, atque ita vel necessaria non attingat. Siquis autem, veritatis amicussine qua nichil verum dici potest, quoniam, ut ait Augustinus, omne verum a veritate verum estsiquis ergo talis, pio instigatus affectu, ad ipsius veritatis ornatum Musarum presidio niteretur, et vel stilo clarissimo Cristi vitam vel sacrum aliud vel prophanum etiam, modo non vetitum, celebraretquod nostrorum quidam fecerunt quamvis preter legem carminis nullo poetico artificio usi sint ,quis putas id melius posset implere? Responde michi, vir doctissime, oro te, et quid sis responsurus examina. An poeta talis, qualem tibi describo, et qualem esse posse, et forsitan esse non est incredibile, an Ypocras ipse, si viveret, vel medicorum unus, qui de urinis semper, non superficietenus ut tu, sed profundissime disputasset? Puto: nemo est, nisi omnino depuduit, qui in respondendo hereat. Noli ergo contemnere in aliis quod assequi non potes, qui miserrime impudentie mos est, sed venerare potius et mirare non tam scientificos aut scientiam ipsam, quam scientie largitorem, qui dona sua distribuit ut libet, et his quidem dedit numero, his autem singularitate precellere. Gloriare, si placet: neque enim obluctor et magis necessarios et plures esse medicos quam poetas. Contra illi glorientur et minus necessarios et pauciores esse poetas quam medicos; quinetiam nullius generis ingeniosorum tantam semper fuisse raritatem, quanta poetarum excellentium fuit, preter oratores solos qui ex omnibus seculis paucissimi numerantur. De qua re in Oratore Ciceronis clarissime disputatum est. Illud in poetica singulare: quod cum in cuntis artibus mediocritas admittatur, in hac una secus est, quoniam, ut eleganter ait Flaccus,