Latin · ~7 min
Lines 3.4-3.14
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.4-2-14
Not analysed yet
mediocribus esse poetis
non homines, non dii, non concessere columne.
Que, meo iudicio, non ultima raritatis poetice ratio esse potest. Tibi vero, cum primum turba hominum et necessitate artificii gloriari ceperis, illud occurrat: multis quidem, sed ante alios agricolis, in hac gloria cedendum; illi vos utroque superant. Nolo autem indigneris quod vos et agricolas iuxta pono; fecit idem Aristotiles: "Non ex duobus medicis fit commutatio" inquit "sed ex medico et agricola". Audi ut, tanquam paria, verbis equat. Tacitus credo hec propter reverentiam Aristotelis passus sis. Illud impatientius feres, si ad propositum reversus, cepta peragero; et tamen loqui oportet. Urget enim veritas calamum reluctantem, nec stomacari conveniet, si de philosophis ac poetis dicta ad mechanicos traham. Habent igitur et mechanici fecem suam. "Quenam vero ea fex est?" clamabis ad sidera. Dicam tamen: tu es fex ipsa mechanicorum. Vis hoc statim sine ambagibus probem? In fundo es; imo iaces: is proprius fecis est locus. Numera mechanicos: nullum sub te nisi theatricum videbis nec tamen ideo, sicut preceps oris tui nobilissimis artibus insultat audacia, sic ego quamvis humilibus insulto. Scio enim necessitates hominum multiplices et graves, ut non immerito propheta idem et rex clamet ad Dominum: "De necessitatibus meis erue me". Et undecunque necessitatibus nostris veniens, auxilium a Deo est; cuius dona gratanter reverenterque suscipi debere quis nesciat? Sive ergo ille nobis per se ipsum sanitatem dederit, sive ad id expertus medicus, sive herbarum conscia tremula anus accesserit, et ars et arte quesita vel servata sanitas munera Dei sunt. Itaque contra medicinam nichil omnino: quod milies dixi et, ut video, non sufficit. Siquid autem contra medicos locutus videor, clamo et cupio me studiosum omne genus audiat: contra te tantum tuique similes dictum est, diceturque quod restat.