Latin · ~21 min
3.15
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.15
Not analysed yet
Superest ut illi calumnie respondeam, qua obscuris delectari arguor, quasi notitiam rerum vulgo invidens debilioris ingenii; ad quod illud etiam affers: Deos humano generi invidere a poetis scriptum esse, sed ab Aristotile reprehensum. Ego quidem, ut pro me ipse loquar, nil cuiquam prorsus invideo, magisque vereor ne alienus michi livor officiat, quam ne me meus inficiat. Sed sub meo nomine notasti forsan invidiam poetarum. Eo enim spectat quod de deorum invidia dixisti: tanquam minime mirum sit, inter eos precipue regnare illam, qui eam usque ad superos extulerunt. Qua in re, morem tuum non deserens, multum a veritate discedis. Nusquam fere vel minus invidie, vel innocentie magis, vel amicitie tantundem. Non capit hic locus poetarum vitas. Quanta Virgilii integritas! quenam Statii urbanitas! que facetie Nasonis! que fides Ennii! que Pacuvii gravitas! quis Vari candor! que Flacci discretio! que Persii pietas! que modestia Lucani! que libertas atque constantia Iuvenalis! Longum est singulos attingere, nec oportet. Et sileo Grecos, sileo multos e principibus nostris huic studio deditos, atque in primis pyerii spiritus Augustum, quo nil clarius in temporalis imperii solio sol vidit. Hic michi quisquam nominare audeat invidiam? aut in tam altos animos tantorumque nominum splendorem, iners et nubilosus livor tentet ascendere? Quod si forte stilus insuetis videatur occultior, non ea invidia est, sed intentioris animi stimulus, et exercitii nobilioris occasio. Quid vero philosophi? An non Aristotiles, et qui luculentissimus omnium habetur, Plato ipse, loqui posset apertius, ut sileam reliquos, atque ante omnes Heraclitum, qui agnomen ab obscuritate sortitus est? Quid sermo ipse divinus, quem et si valde oderis, tamen aperte calumniari propter metum incendii non audebis? Quam in multis obscurus atque perplexus est! cum prolatus sit ab eo Spiritu qui homines ipsos mundumque creaverat, nedum, si vellet, et verba nova reperire, et repertis clarioribus uti posset? Certe Augustinus, ingenio illo suo, quo se et multarum artium notitiam, et quecunque de decem cathegoriis philosophi tradunt, sine magistro percepisse gloriatur, Ysaie principium fatetur intelligere nequivisse. Unde autem hoc, nisi forte spiritum ipsum sanctum invidisse dicas, et non potius providisse legentibus? De qua obscuritate loquens Augustinus idem libro De Civitate Dei undecimo: "Divini" inquit "sermonis obscuritas etiam ad hoc est utilis, quod plures sententias veritatis parit et in lucem notitie producit, dum alius eum sic alius sic intelligit". Idem in Psalmo centesimo vicesimo sexto: "Ideo enim" inquit "forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet et ditiores discedant homines, qui clausum invenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent". Idem in Psalmo centesimo quadragesimo sexto, de Scripturis Sacris agens: "Perversum hic" inquit "nichil est, obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum". Et post pauca: "Noli" ait "recalcitrare adversus obscura et dicere: melius diceretur, si sic diceretur; quomodo enim potes tu sic dicere aut iudicare quomodo dici expediat?" . Quem secutus Gregorius super Ezechielem: "Magne" inquit "utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur et exercitatus capiat quod capere non posset otiosus. Habet quoque adhuc maius aliud, quia Scripture Sacre intelligentia, que si in cuntis esset aperta vilesceret, in quibusdam locis obscurioribus tanto maiori dulcedine inventa reficit, quanto maiori labore castigat animum quesita". Non sequor omnia que ab illo et ab aliis in hanc sententiam scripta sunt. Que, si de scripturis illis recte dicuntur, que sunt omnibus proposite, quanto rectius de illis que paucissimis? Apud poetas, igitur, o nimium rudis, stili maiestas retinetur ac dignitas, nec capere valentibus invidetur, sed, dulci labore proposito, delectationi simul memorieque consulitur. Cariora sunt, enim, que cum difficultate quesivimus, accuratiusque servantur, et non capacibus providetur, dum ne frustra se atterant ipsa rerum facie, si sapiunt, a limine deterrentur. Unde fit ut hic repulsi, alias vias teneant, presertim postquam numerare ceperint, et hic quidem oblectationem animi, claritatem nominis lucri nichil aspexerint. Non est enim omnium studia ista sectari, sed eorum tantum, quibus et ingenium et natura et rerum vite necessariarum vel fortuna sufficientiam dederit, vel contemptum virtus. Itaque alter ad agriculturam, alter ad navigationem, alter ad medicinam transit. Nam quid exempli causa eventurum putas, si caput illud ubi habitat ingenium tuum, se se ad poeticam applicuisset? Quantam in primis egestatem? Nichil enim hic venale, nullus fraudibus locus. Quot deinde passurum fuisse ludibria? Quot comitum iocos, priusquam cuius uxor esset Eneas apud Virgilium didicisset? Hec est quidem vera rei ratio, non quia latere expedit, de quo ruinosum et undique fatiscentem sillogismum extruis, sed quia nullum fallere, paucis placere propositum est. Pauci autem docti. Vis videre ita esse ut dico? Nempe tum demum auctor in precio est, cum amenis ex latebris dulcis sensus eruperit, nec est dubium non aliam ob causam tibi tuique similibus odiosam esse poeticam, nisi quia vobis inaccessibilis et ignota est. Quod, fateor, in lucro ponimus, non in damno. Noli igitur stilum reprobare ingenio pervium, memorie habilem ignoriantieque terribilem. Nam et sanctum canibus dare et ante porcos proicere margaritas divino etiam eloquio prohibemur. Sane illa, quam memoras, poetica deorum invidia, altioris cuiusdam secretiorisque misterii est, quam putas; neque solum invidie deorum, sed fraudes, bella, libidines apud poetas sunt. Vicisti, cavillator acutissime: plus confiteor quam accuses. Sed cum dicaris animal rationale mortale, quamvis alterum tantum sis, si placet, querenda ratio rerum est.