Latin · ~14 min
3.16
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.16
Not analysed yet
Primos nempe theologos apud gentes fuisse poetas et philosophorum maximi testantur, et sanctorum confirmat autoritas, et ipsum, si nescis, poete nomen indicat. In quibus maxime nobilitatus Orpheus, cuius decimoctavo civitatis eterne libro Augustinus meminit. "At nequiverunt quo destinaverant pervenire" dicet aliquis. Fatebor. Nam perfecta cognitio veri Dei, non humani studii, sed celestis est gratie. Laudandus tamen animus studiosissimorum hominum, qui certe quibus poterant viis ad optatam veri celsitudinem anhelabant, adeo ut ipsos quoque philosophos in hac tanta et tam necessaria inquisitione precederent. Credibile est etiam hos ardentissimos inquisitores veri ad id saltem pervenisse, quo humano perveniri poterat ingenio, utsecundum illud Apostoli supra relatumper ea que facta sunt, invisibilibus intellectis atque conspectis, prime cause et unius Dei qualemcunque notitiam sortirentur; atque ita deinceps omnibus modis id egisse, utquod publice non audebant, eo quod nondum viva veritas terris illuxeratclam suaderent falsos deos esse, quos illusa plebs coleret. Quod et philosophos postea fecisse in libro Vere religionis ostendit. Quis enim nisi amens adulteros aut fallaces veneraretur deos? Aut quis penitus crederet deos esse, quorum ea flagitia audiret, que nec in hominibus tolerabilia iudicaret? Cui preterea dubium esse posset, quin peccata que humanitatem ipsam hominibus ereptura essent, eadem multo magis diis talibus preriperent deitatem? Belligerantes deos invicem Homerus et Virgilius fecerunt; propter quod Athenis Homerum pro insano habitum Cornelius Nepos refert. Credo nimirum apud vulgus; docti autem intelligunt, si plures sunt dii, et discordare illos et bella inter eos esse posse, et necesse esse ut, altero victore, alter victus, atque ita nec sit immortalis nec omnipotens, consequenterque ne deus quidem; unum esse igitur Deum et non plures; vulgus autem falli. Et siquis interroget cur non potius palam vulgi vesaniam increparent, possum cum Augustino respondere: quod utrum timore an aliqua cognitione temporum fecerint, iudicare non est meum. Ego tamen, etsi sola timoris causa fuerit, non mirabor, cum videam Cristi quoque temporibus, ante Sancti Spiritus infusionem, ipsos etiam apostolos timuisse. Enimvero quod a te de invidia deorum dicitur, eodem quo cetera referendum est, nec mirari conveniet, memorantem illud Psalmiste: "Omnes dii gentium demonia", et quod scriptum est: "Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum". Quenam igitur admiratio ista est, invidisse deos, qui nunquam sine invidia fuerunt? Quenam preterea poetarum culpa, rem veram, si intelligatur, salubremque narrantium? Aut quenam aristotelica illa reprehensio? Si tamen ita est; neque enim michi nunc aut eius loci memoria recens, aut inter hos montes liber ipse methaphisicus est presens. Quomodo autem consentaneum sit, vel poetas in hac lingue libertate reprehendere, vel deorum invidiam excusarein eo libro presertim in quo, principatuum pluralitate damnata, unus omnium princeps asseriturnon video; sed adducor ut credam te locum illum non melius intellexisse quam reliqua. Hoc ego nunc de poetis antiquis opinabile verisimillimumque protulerim: qui, si unum Deum crediderunt, hoc ne in illis accuses; si unum credentes, plures nominaverunt, seu etiam coluerunt, habes plane quod accuses. Nec ego quidem illos excuso, sed comune cum philosophis crimen dico, quod, ut audisti, publici iudicii metus levat qui firmissima etiam interdum corda concussit. Vere autem plures deos tanta ingenia credidisse nunquam michi persuadebitur. Sed esto; crediderint: erraveruntnichil est enim quod disceptator indoctus et pertinax non presumat ; non id certe poeticum, sed humanum fuerit, temporumque crimen vel ingenii, non artis, ut est dictum, neque quod, alio tempore atque alio ingenio et ampliori gratia, poetam esse pium disertumque prohibeat.