Latin · ~8 min
Lines 3.17-3.7
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.17-7
Not analysed yet
Sed nonne ego poetas, adversus fragilem et inermem hostem dum defendere videor, offendo? Risus et silentium et contemptus poterant adversus tua tela sufficere: nullis opus erat verbis. Sed tacere non potui, ne ipse tecum forsan in aliqua cloacaid enim tibi Capitolii instar estinter egri ventris crepitus et raucas pelveshee tube tue sunt, hic plaudentis conclamantisque favor exercitusvelut de musarum ruina et sacrorum studiorum excidio triumphares. "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris similis ei". Hoc cum Sapiens dixisset, statim addidit: "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur". Primum me parumper tacitum tenuit, secundum coegit, ut loquerer; frustra quidem, ut puto. Si enim desieris tibi sapiens videri, incipiesquod impossibile arbitroresse forte non stultus. Doctus fieri non potest, nisi qui se noverit atque oderit ignorantem: defectus proprii cum dolore notitia principium est profectus. Et ad hos quidem sermones, non fame proprie periculum, non mei nominis offensa, quamvis gravis, tantum me, fateor, accendit, quantum hinc veri zelus, hinc tue loquacitatis inflammavit indignitas. Quantum enim ego tangebar, quicquid in poetas invectus eras, poteramut dixidissimulando transire. Nam nec michi poete nomen arrogoquod scio quibusdam magnis viris multo studio non potuisse contingere, quamvis, si michi forsan ultro contigerit, non respuam, et ad id me olim iuveniliter aspirasse non negemnec convitiis tuis presens hodierne lectionis mee studium tangebatur. Poteram, ut aiunt, de calumnia iurare me poetarum libros ante hoc septennium clausisse, ita ut eos inde non legerim, non quod legisse peniteat, sed quia legere iam quasi supervacuum videtur. Legi eos dum tulit etas; et ita michi medullitus sunt infixi, ut ne divelli quidem possint, et si velim. Ac ne me gloriari iterum graviter feras, non ea laus memorie sed etatis est. Tener admodum illos edidici, expertusque sum in omnibus, fere, quod in vestibulo Civitatis Dei ,de Virgilio loquens, Augustinus: "Quem propterea" inquit "parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus, omniumque preclarissimus atque optimus, teneris ebibitus annis, non facile oblivione possit aboleri, secundum illud Horatii
quo semel est imbuta recens servabit odorem
testa diu".