Latin · ~10 min
Lines 3.20-3.21
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.20-21
Not analysed yet
Accedit quod in eisdem studiis agere senectutem, in quibus adolescentia acta est, minime michi magnificum videtur. Maturitas quedam, ut pomorum, ut frugum, sic studiorum ac mentium debet esse; eoque magis, quo turpior damnosiorque, multo est animorum acerbitas quam pomorum. Si ergo poetas hodie non lego, forsan interroges quid agam. Solet enim stultitia aliene vite curiosa esse, sue negligens. Respondebo tibi prefatus, ne quod dicam superbie ascribas: "Melior fieri studeo, si possim". Et quia impotentiam meam novi, posco auxilium de celo et in Sacris Literis delector. Que si Victorino, pagano homini iam seni, Deo per illas alloquente, pectusque durissimum moliente, veram infuderunt fidem, cur michi, cristiano homini, non possunt vere fidei firmitatem et opera et amorem vite felicioris infundere? Queris quid agam. Nitor non sine multo labore preteriti temporis errata corrigere; quodsi michi contigerit, felix ero; sed adhuc, fateor, ab eo quo suspirat animus longe absum. Queris quid agam. Non poetas lego, sed scribo quod legant qui post me nascentur, et, raro plausore contentus, acies insanorum sperno. Et si votive successerit quod ago, bene est; alioquin voluntas ipsa laudabitur. Postremo, ut aliud nichil agam, maturescere saltem cupio, si nondum forte maturui. Tu autem, "puer centum annorum", maledictus a Deo, et elementarius senex irrisus a Seneca, ibi senectutem agis, ubi pueritiam exegisti, et fluxos nunc etiam sillogismos filo marcente conglutinas, quos queat anus quelibet temulenta confringere; quicquid vero aliud quam puerile stramen redoluerit adversaris.
Itaque libellos meos omelias vocas, quasi nomen infame meditatus, quod sanctissimis tamen atque doctissimis viris placuisse notum est. At minime mirandum si, quorum actus despicis, et verba contemnis. Omelia, porro, grece originis nomen est, quod latine dici potest sermo prolatus ad populum. Ego sane in his literis ad populum nichil, sed ad ignorantiam tuam loquor, si quo pacto possem, non dico illam tibi, sed illi superbiam extorquere. Quis autem, queso, peregrine lingue a te nunc notitiam requirebat, cum proprie sis ignarus? Sentis ut causam tuam ago, quo scilicet insolentem honesti nominis contemptum excuset ignorantia? O semper scolastice literator, nunquam literatus aut magisterquis enim literatus ita scriberet? lege philosophorum libros, vel interroga qui legerunt: quis unquam hunc scribendi morem tenuit? Inest quidem verbis illorum vis ingens sillogistica: sillogismus nunquam aut perraro; quippe, pueritiam pretergressi, loquuntur ut viri. Efficacior est autem dissimulata callide, quam inaniter ostentata subtilitas. Sed et hic excusator, licet irrequisitus, adsum tibi: illi enim ut se, tu autem loqueris ut te decet.