Latin
1.11
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.11
Not analysed yet
QUARTA tribulationis utilitas est, quod illuminet cor hominis ad cognitionem sui ipsius, in quo consistit conditionis humanae perfectio. Unde Augustinus, qui tot legerat et audierat, plus non petebat, dicens in libro Soliloquiorum: 'Noverim te.' Inquit et in libro Sapientiae: Scire te est sensus consummatus [36 [0995] Sap. 6.] . Sicut enim videmus quod ictus virgae cogit discipulum inclinare caput, et respicere in libro, et lectionem repetere, sic tribulatio tibi [0995D] a Domino mittitur ut, mediante tribulatione, discas agnoscere tuum Creatorem. Unde dicit beatus Bernardus: 'Deus fecit se cognosci verberando, qui oblitus erat, et incognitus parcendo.' De hoc habemus exemplum de Nabuchodonosor rege superbo, quem Deus ejecit de regno suo, et fuit habitatio ejus cum feris et bestiis, et fenum sicut bos comedit; sed in fine dierum, scilicet tribulationis et poenitentiae suae, levavit oculos suos ad coelum, et sensus ejus redditus est ei [37 [0995] Dan. 4.] . Oculos suos levat ad coelum, qui cognitionem suam ad Creatorem [0996A] suum dirigit. In hac elevatione oculorum sensus redditus est ei, qui per inclinationem ad inferiora eam perdidit. Nabuchodonosor ergo ante tribulationem clauserat Creatori suo, scilicet respiciendo ad terrena, post tribulationem levavit oculos suos ad coelum, ubi erat ille qui eum verberavit, quia Deus vult quod tribulati ad ipsum vertant facies suas. Considera ergo, o anima, quia mos amantium est mittere litteras ad se invicem, et in memoriam revocare grata et mutua beneficia, et timere ne oblivioni dentur. Idcirco amator tuus Jesus Christus immittit tibi tribulationes, qui forte omnino oblitus exstiterat, dum in prosperitate vixeras, sicut pincerna Pharaonis in prosperitate positus oblitus est Joseph interpretis sui [38 [0995] Gen. 40.] . Considera [0996B] ergo quod Jesus ipse cicatrices vulnerum, quae pro te sustinuit, in memoriam tui retinuit; ac si nodus in corrigia fieret ad memoriam alicujus rei retinendam. Unde ipse dicit: Non obliviscar tui; in manibus meis descripsi te [39 [0995] Isa. 49.] ,quando scilicet expandi in cruce pro amore tuo. Si ergo cicatrices vulnerum ad memoriam retinuit Christus, noli irasci, si tribulationes tibi immittit ad memoriam sui retinendam; quia quot tribulationes habes, tot nuntios mittit tibi ad memoriam sui revocantes. Noli ergo monitores bonos repellere, quia dicitur quod multum valet monitor bonus in civitate. Sed posses dicere quod tribulationes ad hanc memoriam sui faciendam non sunt necessariae, quia Deus beneficia [0996C] dando, admonet sufficienter, sicut dicit Augustinus, quod beneficia Dei nil aliud sunt, quam admonitiones veniendi ad eum. Sufficiat ergo illi quod monitiones facit dando beneficia, quia talis monitio deceat magis Deum quam alia, quae fit per verbera. Ad hoc responderi potest quod, quamvis beneficia te revocent ad cognitionem sui, tamen aliquando amor inordinatus inhaeret ipsis beneficiis temporalibus, et datur oblivioni Creator, qui est summum bonum et incommutabile, dans bona aeterna. Unde Deus conqueritur de talibus, dicens: Extendi manus meas, scilicet beneficia largiendo, et non erat qui aspiceret [40 [0995] Prov. 1.] . Non dicit, non fuit qui acciperet, quia multi libenter accipiunt, pauci vero respiciunt; nam a majori ad minorem omnes diligunt munera, [0996D] sequuntur retributiones. Sed posses dicere, licet conveniens sit quod Deus corda dura et indisciplinata, quae ad eum non convertuntur per beneficia, revocet per tribulationes, tamen conveniens non est bonos, qui largitorem suum per beneficia recognoscunt, taliter revocare. Ad hoc dici potest, quod licet cor bonum per delectamentum naturale in beneficiis recognoscat suum largitorem, tamen ad perfectam cognitionem Dei non perveniet sine probante tribulatione. Unde dicitur: Qualia scit vir, qui non est tentatus, in multis expertus multa [0997A] recognoscit [41 [0997] Eccli. 34.] . Sed vide quod Deus revocavit Salomonem ad cognitionem suam munera largiendo, Job vero sua conferendo et adversa inferendo. Sed tribulationes duxerunt eum ad perfectionem, munera vero Salomonem ad stultitiam et perditionem. Si ergo Salomon tanta scientia praeditus, suis illecebris in prosperitate Dei cognitionem amisit, non sis securus quod tu in ea Dei cognitionem diu valeas retinere. Sustine ergo patienter et libenter tribulationem, ut possis venire ad Dei cognitionem. Et si per magnitudinem tribulationis desolare, in hoc consolare, quod ad majorem coronam major tribulatio te faciat pervenire. Dicto quomodo tribulationes revocant cor ad cognitionem Creatoris, [0997B] modo dicendum est qualiter revocant ad cognitionem sui ipsius. Cor enim, quod gaudium mundanum elongavit a se ipso, non potest recognoscere se ipsum. Unde, in persona talium David dicit: Et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum [42 [0997] Psal. 37.] . Vae ei qui lucernam cognitionis suae expendit in cognitionem extraneorum, et in sui cognitionem nihil reservat! Sed quomodo se cognosceret, qui secum non est? Prosperitas enim mundana tanto plus animam a se ipso elongat, quanto plus eam insequitur et diligit. Sed sicut obsessus vel percussus per violentiam inimicorum cogitur reverti ad se ipsum, et quanto plures habes adversitates, tanto potiores habet exitus ad eundum a se ipso. Felix est ergo adversitas, quae te reddit tibi, [0997C] et in proprium hospitium te facit reverti. Unde in Exodo [43 [0997] Cap. 16.] : Maneat unusquisque apud seipsum hoc, est se cognoscat, ut sibi ipse intendat, et a se ipso per inordinatum amorem non recedat; nam domus in qua nemo habitat cito annihilatur; ita cor, quod non virtuose inhabitatur, ad vastationem et ad nihilum deducitur. Vae cordi quod ad similitudinem joculatoris vagos et verecundos morcellos extra domum suam transglutit, et quanto plus in alieno hospitio cantat, tanto plus in hospitio proprio invenit quod defleat! Sicque quanto plus cor in mundanis delectatur, tanto minus in se invenit unde consoletur. Tribulatio ergo cordi mittitur, ut illud a gaudiis mundanis cogat reverti ad se ipsum, sicut joculator tandem cogitur ad suam domum, [0997D] reverti et remanere reversus; et sicut columba, cum non invenit ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noe in arcam [44 [0997] Gen. 8.] . Noe Christum significat, arca Noe requies mentis intelligitur. Quando enim humanum cor non invenit exterius in quo amor ejus requiescat, tunc ad se revertitur. Per pedem columbae, amor cordis intelligitur. Tunc enim columba non invenit ubi requiescat pes ejus, quando cor humanum non ponit amorem suum in aliquo terreno, et tunc revertitur ad se ipsum, et dicit cum Psalmista: Convertere, anima mea, in requiem [0998A] tuam [45 [0997] Psal. 114.] . Et in Canticis canticorum dicit Dominus ad animam peccatricem quae cor suum evagare permisit in mundanis: Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te [46 [0997] Cant. 6.] ; ego scilicet et tu: tu intuearis te oculo conscientiae, ego vero te intuear oculo misericordiae. Sustine, o anima Christiana, per tribulationes te revocari ad te et ad Deum, quem prosperitas mundana elongaverat ab utroque; et maxime quia tribulationes ligant et constringunt te Creatori tuo, quem mala mundi libertas solverat et fecerat per insolentias evolare. Unde dicebat Job [47 [0997] Cap. 36.] ,qui in talibus expertus erat: Si accinctus fuero stimulo paupertatis, indicabit eis opera eorum. Et nota quod non vocat hic paupertatem rerum temporalium carentiam, sed defectum [0998B] solatii temporalis, qui in divitiis temporalibus consistit. Unde habetur juxta illud Ecclesiastici: Est pauper cum in multis desit. Stimuli paupertatis vocantur omnes tribulationes, quae a Deo mittuntur ad restringendum cor a solatiis mundi. Hi sunt stimuli vel funiculi Adae parentis nostri primi, qui ad nos jure haereditario pertinent, per quos Deus multos quasi violenter ad se trahit. De hoc dicitur in Osee [48 [0997] Cap. 11.] : In funiculis Adam, id est in tribulationibus, traham vos in vinculis charitatis, hoc est ex charitate missis. Unde dicit Bernardus [49 [0997] Serm. 21 in Cant.] : 'Trahimur cum tribulationibus exercemur.' Noli ergo, o anima quae vinculis es astricta, aestimare te vivificatam, nec putes illos, qui non stringuntur, esse in vera libertate, quibus conceditur omne illud [0998C] quod appetunt; sicut enim nec infirmum putates esse in bono statu, nec in bona spe sanandi, si omnia quae appeteret, ei concederentur a medico, quia de ejus sanitate desperando dicit: 'Detur quidquid vult.' Hoc enim est certissimum signum mortis ejus. Ex quo patet quod libertas mundana non est nisi argumentum ac signum pereundi. Unde quanto liberius sine tribulatione miseri implent quod volunt, tanto citius ad inferna descendunt. Si vis ergo Deum habere propitium, sustine te stringi vinculis tribulationis, quae a Deo veniunt et ad Deum trahunt. Unde ad Ezechielem dicit Dominus: Ecce dedi vincula mea super te [50 [0997] Ezech. 3.] . Et per hoc datur intelligi quod vincula tribulationis sunt dona Dei. Ex praemissis patet quod tribulationes [0998D] sunt vincula Christo animam ligantia, et quanto tribulatio est vehementior, tanto fortius animam stringit Deo.