Latin
1.12
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.12
Not analysed yet
QUINTA utilitas tribulationis est, quod accelerat iter tuum ad Deum. Unde quot tribulationes habuisti, tot nuntios misit tibi Deus, ut ad ipsum festinares nec in via tardares. Et vide quam prava sunt, quae cor pravum retardant ne homines festinent ad Deum. Cum ergo tribulatio auferat delectationem et amorem in rebus transitoriis, quae retardant hominem ire ad Deum festinanter; unde Gregorius: [0999A] 'Mala quae hic nos comprimunt, nos ire ad Deum compellunt:' noli ergo parvum aestimare beneficium tribulationis, quae a gravi carcere te liberavit, et accelerat iter tuum ad regnum coeli. Juxta illud Ecclesiastis: De carcere catenisque quis introducitur ad regnum [51 [0999] Eccle. 4.] . Carcer vocatur ibi quidquid cor inordinate diligit in hoc mundo. Vincula quibus ligatur, sunt affectiones pravae. Et quanto amor est major, tanto carcer est profundior. De hoc carcere Deus te ducit per tribulationem, quando rem inordinate amatam vel inposterum amandam tibi aufert, vel contrariam tibi facit eam. Quod significatum est, ubi dicitur quod Petrus servabatur in carcere Herodis; et sequitur, quod angelus Domini ei astitit, percussoque latere Petri, excitavit [0999B] eum, dicens: Surge velociter [52 [0999] Act. 12.] . Per latus intelligitur frater tuus, qui de eodem latere exivit de quo tu, vel omnes generaliter illi, qui de cognatione vel affinitate tibi sunt juncti. Quando ergo ille, qui jure naturali deberet esse amicus tibi, est contrarius, vel morte subtrahitur, intellige te percussum latere ad hoc quod de carcere exeas, et cor tuum in solo Deus ponas, qui deficere non potest. Sed considera quod Petrus non conqueritur de ictu in latere, per quem liberabatur a carcere; sic tu conqueri non debes de tribulatione, quae te ab amore mundano malo vel falso sanat et liberat. Et si forte ictus tribulationis difficilis est tibi sustineri, respice Christum, qui pro te vulneratus erat in latere, et [0999C] tunc facilius sustinebis. Sicut bonus miles, quando videt vulnera domini sui, non sentit sua. Noli ergo repellere nuntios Domini, qui te ad Dominum revocat et festinare cogunt; quia, qui repellit nuntium, repellit Dominum. Tunc enim nuntius repellitur, quando cor per impatientiam tribulationi contradicit. Et nota quod tribulatio duo facit, scilicet affligit animam ipsam purgando et purgat affligendo. Sed quando cor cum rebellione recipit tribulationem, ab afflictione non recipit tribulatus purgationem. Unde talis amaritudinem tribulationis accipit, et ejusdem perdit utilitatem, et tamen velit nolit, oportet eum sustinere tribulationem.