Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 76
Unproofread scanNot analysed yet
Alia Sulphuris, ut uiscosae &pingues, serpentinae, consolidae, panaces, Spinosarum multae species: alia Mercurij, ut horariae &fugaces, melones, cucumeres, anguriae, fungi, rosae, uiolae, &c. Eadem in arboribus &fruticibus ratio est. In genere Mineralium quid attinet, species Salium, Sulphurum, Mercuriorum recensere? cum in nullo ordine manifestius conspiciantur. Tot enim proprietates differentiae, trium Primarum in hac familia, tam clarè explicatae sunt, ut nominum praerogatiuam Philosophico iure coeteris ordinibus cripuerint. Quòd si artificiosa analogia, has corporum proprietates, in inferiori globo animaduersas, Astris &corporibus superioris globi, legitimè accommodare poterimus, plurimas difficultates obscuritate inuolutas, compendiosa facilitate aperiemus. Cognitis &perceptis hisce Indiuiduorum differentijs, quae manifestissimè trium primarum proprietates referre uidentur, tum demum artificiosa separatione ignis ministerio, singula Indiuidua examinanda sunt, &similiter indiuiduorum partes: in Animalium genere, Vegetabilium &Mineralium. Hîc apparebit, ex quali Sulphure, Sale, Mercurio, constituatur sanguis animalium, Mumia, ossa, uiscera, excrementa, &c. Quanta fit uarietas Sulphurum, Salium, Mercuriorum in herbis, Mineralibus: quae conuenientia, repugnantia, differentia. Atque hoc pacto copiosam facultatum supellectilem, &corporum infinitas differentias serentias breui comparabimus: quibus instructi, actionum causas sine obscuritate explicabimus.