Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 92
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est praedestinatio illa à PARACELSO toties decantata. Ab Orpheo similiter in Hymno Noctis adiungitur, [GR]Δεινὺ γὰρ ἀνάγην πάντα κρατόνει[/GR]. Idem Orphcus Naturam appellat, [GR]πεπρυμένην[/GR] (quo uocabulo utitur etiam Hippocrates) quasi fatorum legibus ornatam. In ipsa enim Naturae essentia insita est lex: estque ipsa Essentia quae impellit, suscitat, moderatur omnia: &quia innata est, decreta sua ualidius peragit. Progredientia semina ad legis imperium; signaturas, Qualitates, Quantitates in Generationis lithurgia proferent, si aliorum seminum confluentium tincturis &impressionibus non impediantur, sic uoti compotes erunt. Validioribus uerò tincturis conssuentibus, mixtione signaturae mutabuntur; fietque quod non uolunt, seminum Generatione in sterilem Transplantationem conuersa. Sed unde quaeso corruptiones, alterationes, nutritiones, augmentationes seminum proficiscuntur? Respondit Hippocrates, [GR]θθορί δὲ πέσιν ἀπʼ ἀλλύλων, τῷ μείγανι 2 ἀπὸ τοῦ μείονος, κὰ τῷ μείονι ἀπὸ τοῦ μείζ νος, αὐξύνεται δὲ κν τὸ μεζὸν ἀπὸ τοῦ ἐλκ[/GR] &c. Hoc est: Corruptio omnibus mutuò inter se est maiori à minore, &minori à maiore: &augescit cescit majus à minore, &c. Antea ostendimus confluentiam, sympathiam &consensum rerum à seminibus pendere.