Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 29
Unproofread scanNot analysed yet
§. 73. Hinc omnia corpora magna sunt instar cribrorum aliquot amplis foraminibus pertusorum, sibique impositorum; per quorum foramina corpuscula minorum diametrorum penetrare possunt, si nulla alia causa in corporibus adfuerit: docuit enim frequens Experientia, per poros amplos non penetrare corpuscula subtilissima; quae tamen penetrant per eosdem poros prius impleto alio corpore vel multo angustiores ffactos, uti postea demonstrabitur; quare pori corporum non penetrantur a corporibus modo mere Mechanico. §. 74. Hi pori corporum non semper implentur omnino aliis corpusculis, vel fluido Aëreo, Aethereo, Igne, aut alio; sed plerumque sunt vacui, uti gravitas corporum diversa evincit. §. 75. Quicquid igitur in corporibus est absolute solidum, est corpus minimum. §. 76. Haec minima solida omnium corporum sibi sunt simillima quoad proprietates §. 51: an tamen ultima solida sint magnitudine aequalia vel inaequalia; figura eadem vel diversa, nullo argumento hucusque demonstratum est; neque etiam cujusnam magnitudinis sit particula minima perfecte solida. §. 77.