Latin
viii
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum viii
Unproofread scanNot analysed yet
Novam doctrinam non assumpsi, nisi postquam experimenta omnia, quae facile fieri possunt, ipse instituerim, &respondisse memoratae proportioni invenerim, tum demonstrationes maxima cum sollicitudine examinaverim, simulque perpenderim argumenta eorum, qui in contrarium abeunt; quorum difficultas evanescit illico; simulac Pressiones bene distinguantur à Viribus corporum ViViS. Mirandum hanc doctrinam non citius eluxisse, cum nonnulla Riccioli experimenta directe eo ducunt, &satis eam probant, modo accuratius examinata fuissent. Cuncta, quae in his Elementis traduntur, Theoremata tantum sunt absque demonstrationibus, quae erant vel omnes vel nullae addendae: si omnes addidissem, non Enchiridion scopo nostro accommodatum habuissem, sed insigne volumen. Demonstrationes vivâ trado voce, quas Auditores annotare possunt: nihil vero demonstro, quod non etiam ope Experimenti ad oculum exhibeo confirmoque; ita enim propositio memoriae melius inhaeret, &experimenti jucunditate tollitur, quicquid taedii ingenia Mathesi minus accommodata ex demonstratione collegissent. Felicissime hoc modo traditur Physica in Brittannia aliisque Academiis; quo evenit, ut si unquam, profecto nunc Philosophia Experimentalis ardentissime excolatur.