Latin
vi
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum vi
Unproofread scanNot analysed yet
Eo autem non tantum nomine commendanda Philosophia hujus Viri; sed quia in illo eminent plurimae eximiae virtutes inter quas sibi palmarium locum vindibzy G Goc vindicavit pietas, quanta in Philosopho apparuit unquam; praeter vitae enim rationem integerrimam, animum sincerum rebus &factis probantem, videamus ipsum demonstrantem, quomodo hoc Universum, haec elegantissima Solis Planetarum &Cometarum compages, non mechanice, neque ex fortuito concursu atomorum fabrefieri potuerit, sed tantum ex consilio &dominio Entis intelligentis &potentis omnia; audiamus quam considerate post maturas deliberationes de summo DEO loquatur: Hisce excitatus Nieuwentytius, sidus olim haud infimum Hollandiae, Newtoni philosophandi methodum &pietatem sequi conatus fuit, &nunquam non aliis commendabat; etiam testantibus id Viri scriptis, eruditione magna &pietate solida plenis.