Latin
vii
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum vii
Unproofread scanNot analysed yet
adeo ut amborum virorum doctrinas non nisi Athei, aut qui sub larva pietatis animum improbum velare student, rodere, mordere, aut suspectas reddere poterint. Methodum horum Philosophorum secutus fui, fundamenta ea sternendo, quibus praenoscendis Tyro, antequam ad ipsum opus Newtoni pergeret, indigebat In corporum motorum viribus suppurandis amplexus fui sententiam Cl. Leibnitsit, Hugenit, Poleni, s Gravezandii, &antiquae valedixi, quam hactenus foveram &docueram, neque me retinuerunt argumenta Doctissimorum Virorum in Galliis &Brittannia eandem defendentium: quando enim doctrina de Pressionibus &Viribus corporum motorum duntaxat intelligitur, nova Theoria Percussionis simul patet; &quando experimenta a Poleno et35 GraveBandio descripta examinantur &inspiciuntur, tam manifesto evincunt vires corporum percutientium esse in ratione compositâ, ex quadrata velocitatum &simplici massarum, ut illis subscribere teneamur, nisi apertissimis contradicere studeamus.