Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.11
Unproofread scanNot analysed yet
Et utique haec omnia Filii verba defendimus, quem in monte Sina cum Moyse locutum esse scimus (Exod. xxxi, 18), qui agendis explicandisque rebus a Patre advenerat; quia omnia a principio per ipsum et ordinari, et explicari, et manere convenerat, ut habendi Filii haec praecipua ratio constaret. Et tamen sic visus accipitur, ut alicujus conspicabilis, ut dixi, materiae dispositione assumpta videretur, salva scilicet invisibilitate ejus, quam a conspectu omnium majestas interfusa seposuit. Non enim sic humanis aspectibus revelatus est, ut tota in illo deitas appareret: sed ad vicem speculi cum conceptos intra lucem suam vultus quasi ad plenam effigiem hominis includit; ita majestatis ejus praeeunte fulgore, intra id visum est, quod imaginem veritatis, non ipsum Deum proprie demonstraret.