Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.12
Unproofread scanNot analysed yet
Sic et cum hominem induere dignatus est, non labem aeternitati intulit; ut spiritum in carnem mutaret, sed ut suscepto homine immortalitatem atque aeternitatem coelestis vitae praestaret. Nam etsi Apostolus semet ipsum exinanisse dicit (Philipp. ii, 7), formam servi suscipiendo; non utique sic exinanitum accipimus, ut aliud, quam quod fuerat, idem Spiritus fieret: sed ut seposito interim majestatis suae honore, humanum corpus indueret, quo suscepto, salus gentium fieret. Ut enim sol cum nube legitur, claritas ejus comprimitur, non caecatur; et lumen illud quod toto orbe diffusum claro splendore cuncta perfundit, parvo admodum obstaculo nubis includitur, non aufertur: sic et homo ille quem Dominus Jesus Salvatorque noster, id est, Deus Deique Filius induit; Deum tamen in illo non intercepit, sed abscondit.