Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.13
Unproofread scanNot analysed yet
Denique cum in monte se paululum extra ipsum hominem extulisset (Matth. xvii, 6), fulgore luminis ejus pene obcaecati apostoli in terram quippe homines ceciderunt, periclitati vitam, nisi eis Dominus compresso rursum majestatis suae honore ut misericors subvenisset, secundum illam sententiam: Nemo vidit Deum, et vixit (Exod. xxxiii, 20). Ut ergo claritas solis, cum non usque ad nostros emicat visus, sibi salva est; quia quod non videtur, infirmitatis est nostrae quorum oculos nubium texit obscuritas: ita probat se non suo detrimento proprii latuisse fulgoris; sed carnis, ut dixi, beneficio, cujus causa Filius Dei filius hominis esse sustinuit.