Latin
LAMPVGA AC RELIQUAE ANTHIARVM SPECIES
Pierre Belon, De aquatilibus 154
Unproofread scanNot analysed yet
LAMPVGA AC RELIQUAE ANTHIARVM SPECIES. Sunt etiam de genere Anthiarum pisces plani &lati, quos vulgus Romanum Lopidas et Leezias, appellat. Quorum vt rariores quidam Lopidae, sic etiam maiores. Stellae verò minores non vsque adeo frequentes, Legiae frequentissimae sunt, quas cum his piscibus libenter contulerim, quibus Massilienses Lampugarum nomen indiderunt. Omnino enim Romanorum Leczia Thynnum ac Pelamidem referret, nisi corpore esset latiusculo, cauda magis lunata, &minore corporis mole. Proinde septem sunt illi in tergore aculei singulares, firmi ac breues: cutis glabra, minime ipso conspectu squamosa, nisi impacto vngue scarificetur. Nam tunc squamulae quaedam exiliunt iis ferè persimiles, quibus Driinus serpens praeditus est. Branchias habet duplices vtrinque quaternas. Tergus atrum, ventrem candidum, anum in medio ferè corporis: cui quae vicina est pinna, duobus aculeis armata est. Os illi paruum, dentes exigui, duae sub ventre pinnae. Linea arquuata, nigra, totum piscem per medium diuidens, lingua candicans. Superioris quoque &inferioris pinnae extremitates, nigris &latis maculis suggillatae. Caeterum corpore est compre so ac tenui, vt planus ac latus esse videatur. Septem vtrinque spinas pro costis habet, quae vbi desinunt, illuc vertebrae, vt in Rhombis &Passeribus protenduntur, atque ad vtrinque pinnam tergoris ac ventris pertingunt. Cor sub branchiis positum est, triangulum membrana inclusum. Hepar arctissimè stomachum amplectitur, in duos lobos distinctum, quorum dexter oblongo folliculo inclusum, plurimam bilem flauam continet. Stomachus sub intestinis sic collocatus est, vt nisi detegatur, visum protinus effugiet. Apophyses innumerae pylorum ambiunt, tribusque in obliquum reflexionibus intestina contorquentur. Qua fert in vulua bicorni, squillasque in mari deuorare solet. Hunc piscem Romani in maximis deliciis habere solent, apud quos est etiam admodum vulgaris. vt inter cetacea ferè connumerari possint. Pisces itaque qui Serpentina facie praediti sunt, ita enumerantur, Serpens marinus, Murena, Congrus, Sphyraena, Acus. Lampetram autem iam antè in Ga leorum censu descripsimus. Anguillas vero cum fluuiatilibus libro secundo enumerabimus.