Latin
SERPENS MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 156
Unproofread scanNot analysed yet
SERPENS MARINVS. Peculiarem alit Serpentem mare, terrestri ferè respondentem, qui vel Aristotelis testimonio saepe tricubitalis euadit. Anguillam ac Congrum, colore, pinnis et branchiis referret, nisi rostro esset, quàm Murena, longiore, ac numerosis tenuibus dentibus vallato: oculis non ita grandibus, cute glabra, ad dorsum prominente, nullis squamis aspera, qua facilè degluti potest. Ventre ex albo in rufum colorato, spirasque toto corpore, vt &Serpentes terrestres, ducit, neque viuus impunè nunda manu, vt nec Murena, contrectari potest. Plinius Draconem marinum appellauit, quem è mari in arenam emissum ex Aristotele refert, cauernam in arena mira celeritate excauare, quod idem deSerpente marino retulit Aristoteles, apud quem ὄρις θαλαττος vocatur. Estque (inquit) corpore ad Congrum accedente, sed obscuriore &acriore. quod ego nigriore &longiore interpretor. Idem tamen Plinius alibi Ophidion appellat. Mihi visus est hic piscis eius penè formae, quam hîc depictam vides