Latin
SERPENS MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 158
Unproofread scanNot analysed yet
MVRENA. Nihil est Murena in Oceano rarius, cùm tamen aliis litoribus planè sit vulgaris. Anguillam magnitudine ac figura refert: sed recurto &crasso est magis corpore, cùm tamen adulta anguilla omnibus modis hunc piscem magnitudine exuperet. Colore est vtplurimum fulio, cute glabra &laxa, qua facilius quàm Anguilla exuitur. Duas Murenarum species esse comperio: Marem paucioribus maculis distinctum, ac quibusdam veluti stellis conspersum. Foeminam pluribus aureis notis, ac veluti guttis vndecunque variam: vnde Ouidius, Auratis Murena notis, merulaeque virentes. Proinde omnes prominentem cutem in vertice per tergoris longitudinem, vt sui generis pisces habent, solaque praeter sui generis Serpentinos pisces, Murena pinnis lateralibus caret, magnamque cum Serpente inire societatem traditur: vnde Oppianus Serpenti nubit, prompteque ex aequore saltat In littus. Foramen vtrinque ad latera circa ceruicem habet, per quod ad latentes brachias sanguineasque vtrinque sunt quatuor subtus inclusas, aquam subinde immittit, atque egerit: rostrum exporrectum habet vt anser, ast nullo linguae rudimento conspicuo praedita. Oculos paruos, rotundos, glaucos, pupiliam nigerrimam: Dentes longiusculos, acutos, in ordinem per maxillas dispositos. OEsophaguni latum ab eius rictu incipientem, in cuius orificio hamuli leuiter vncinati ad gulam circa fauces spectantes, linguae vicem supplent, ac statim à branchiis folliculus teres spinae incumbit, flatu turgidus, natationis commodioris vsum praebens. Hepar habet subfuluum, oblongum, stomacho incumbentem, longiusculum, cui fel cyaneum magnitudine auellanae contentum inhaeret. Lienem oblongum stomatho annexum, vertebras minus frequentes, sed oblongiores quàm Anguillae: in quibus hoc etiam nimaduertendum est, processus inesse transuersos, ac sursum spectantes, praeter aliorum piscium naturam.