Latin
MONACHVS PISCIS
Pierre Belon, De aquatilibus 40
Unproofread scanNot analysed yet
Amphibiorum quaedam, etsi quadrupeda sint, hoc tamen à superioribus distant, quòd oua pariant atque excludant, ex quibus etiam paruis, ingens interdum animal assurgit, vt mox in Crocodilo do cebimus. cui nos ob similitudinem Scincum, &Cordulum adiungemus: ac quia de ouiparis amphibiis a gebatur, locus etiam hic idoneus visus est, in quo testudines ac ranam fluuiatilem describeremus. NILOTICVS. CROCODILVS Crocodilus, nomine ac forma omnibus ex aequo notissimus: Niloticum animal est, amphibium, quadrupes, lacertosi generis: ouiparum, pisciuorum, ex parua origine in maximam molem crescens: dentibus longis, exertis, pectinatim vtrique maxillae infixis, quarum superior tantum moueri conspicitur: lingua pro corporis magnitudine adeò exigua, atque inferiori maxillae ita inhaerente, vt solum eius vestigium esse credas. Nullo est hominibus vsui, sed magnae illis admirationi, magnoque detrimento potius: vt qui veluti lachrymas edens, viuos deuorare existimetur. Quamobrem crocodilo noctu diuque insidiantur indigenae, eiusque cutim salitam ac tomento conditam nostris mercatoribus diuendunt. Ea est rugosa, multis in tergo tuberculis armata, subtus laeuis, sursum verò sessilibus squamis aspera, ingenti cauda praedita, coloris vndecunque cinericii: à qua vasta ac breuiora crura emanant: pedibus in quinos digitos diffissis, robustissimis ac praelongis vnguibus communitis, quibus terrestria animalia, atque adeò humana corpora discerpere creditur. Huius figuram multa veterum numismata referunt, multaeque vrbes pellem eius ad insignem plebis admirationem, in palatiorum eminentioribus locis collocant: cuiusmodi Lutetiae in plaerisque sacris aedibus, atque adeò aula forensi maiore videmus. Caeterum Crocodilus Niloticus, cuius mox picturam cernes, terras interdiu, noctu paludes incolit, quatuorque hyemis menses inedia transigit in specu, atque oua parit