Latin
CROCODILVS TERRESTRIS
Pierre Belon, De aquatilibus 42
Unproofread scanNot analysed yet
CROCODILVS TERRESTRIS. Crocodili genus aliud est terrestre tantùm, haud ita procerum, Aegypto atque Arabiae peculiare, reliquis animalibus insensum: lacertam prouectiorem, ac maximam esse dixeris: à qua tamen praeter duritiem, ac cutis firmitudinem hoc distat, quòd caput, crurumque articulos, atque adeò pedum digitos squamosos gerat. Verumetiam à Nilotico Crocodilo, hoc differt, quòd caudam habeat in clauae modum tuberculis elatioribus asperam, qua corpora quibus insultat, atrocissimè diuerberare creditur: huius formam sequenti pictura condisces.