Latin
PVRFVRA
Pierre Belon, De aquatilibus 420
Unproofread scanNot analysed yet
Percepi autem ex anatome Purpurae, in canaliculo, per quem linguam exerit, duo Πορφύρα Graecis, Purpura Latinis, Ronforamina in diuersas corporis partes primùm delata: vt cera Genuensibus, Ogniella inde ad branchiarum locum pertinerent (quas transuerRomanis. sas sub grandiore ac neruoso musculo positas numero senas in parte corporis gibba ostendit) ac paulò inferius stomachum, amplum cor, erui ferè magnitudine, subrotundum, ad latera branchiarum situm. Hepar porrò viscidum, tenaci quodam lentore praeditum, vt penè viscum esse appareat. Hoc Aristoteles papauer appellare voluit: ad cuius latus, mucus purpureus (quo olim tingebatur) apparet, in recentibus purpuris ilico extorquendus: totus enim in demortuis perit. Quibus autem Purpuris tinsaiae in seinem rerum rerum cturae succus apparet, eae magnitudine mediocres sunt, Eum sit illium multis, ouum gallinae rarò excedentes: quanquam nonnullis eiusdem magnitudinis nihil interdum eius appareat. Purpurarum testas Itali Porcellanas vocant, quo etiam nomine conchylii genus omne intelligunt: vnde nos quoque detorta ad vasa appellatione Porcellanica vasa nuncupamus. Vocem quoque hanc agnoscimus in globulis, quibus nostrae mulierculae suas preces nuncupare solent: Parenostres de Porceleine vocant, qui ex testis maiorum Purpurarum aut muricum conficiuntur.