Latin
CROCODILVS TERRESTRIS
Pierre Belon, De aquatilibus 44
Unproofread scanNot analysed yet
ICHNEVMON. Crocodilo Nilotico fato quodam naturae infensus est, ac propè lethalis Ichneumon, quemadmodum &Delphino Hamia, Thynno Asilus, &reliquis quoque piscibus culices ac pediculi. Quod quu inter caetera naturae ludicra magnopere admirandum esse censeam, cumque multis ob id rationibus adducti veteres, Ichneumonem inter amphibia connumerarint (litoralis enim &Nilo aequè peculiaris est, ac nostris lacubus &amnibus Lutra) eius ob id picturam ex vera effigie à nobis cum Crocodilo conspectam hoc loco proponere aequum esse visum est. Est autem Melis corpore, eodemque pilo, recurtis pedibus, nigris, capite oblongo, nare prominula, mustelam iratam esse diceres: cuius ea est natura, vt dormienti Crocodilo magno impetu in fauces irrumpat, vt ab eo deuoratam escam depascatur, qua abunde exaturatus, Crocodili ventrem erodere atque ipsum enecare traditur: alioqui ma gnus est Aegypti serpentium depopulator. Quamobrem huius loci vulgus Ichneumonem in priuatis domibus, vt &nos feles educat, muremque Pharaonis appellat: neque verò vulgo nostro credendum esse duxerim, qui aliud quadrupedis, latioribus veluti tabellis loricati genus (Tattoum vocant) pro Ichncumone assumunt: est enim ab hoc longè diuersum animal, vt ex hac pictura cernes. SCINCVS. Scincus eandem cum Crocodilo naturam habere creditur, vnde Crocodilus minor à quibusdam appellatus est, nullumque praeterea vulgare nomen habet. Proinde quadruperes est, lacertae viridis aut salamandrae magnitudine, vt pollicis crassitiem quadrantisque longitudinem non excedat, colore candido, quibusdam lineis in dorso puniceis transuersis, Cerastis modo, distinctus.