Latin
PVRFVRA
Pierre Belon, De aquatilibus 421
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum paruae Purpurae vt plurimùm litorales sunt, locis quidem scopulosis natae: in quarum testis totidem reperiuntur orbes, quot eas annos vixisse credas. Genera earum traduntur plura, ipso tantùm pabulo ac solo discreta. Est enim Lutensis putri limo, Algensis vili alga enutrita: item Teniensis in Tenei maris ora collecta: quaedam item calculosa vocatur, alia Dialutensis: denique Purpurarum caro, sicuti &caeterorum testaceorum dura est: atque iis exhiberi solet, quibus ex malorum succorum copia cibus in ventriculo corrumpitur.