Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 197
Unproofread scanNot analysed yet
illos coarguit inter caeteros, qui dicunt corporum alia esse graviora, &leviora aliis ex magnitudine, &parvitate: ET tamen cap. 4. quòd, inquit, sortita sunt hoc quidem plus, illud autem minus erunt corporum alia levia, alia gravia. CVM cap. 5. non admittit aërem ferri deorsùm vi: admittit autem ferri vi in regionem, quae est ignis: ET toties tamen antè dixerat aquam, &aërem mediae esse naturae inter simpliciter grave, &simpliciter leve. VLTERIVS CVM LIB. I. DE GENERATIONE cap. 1. impugnat eos, qui ex uno conficiebant omnia: ET non longè tamen pòst agnoscit unam omnium, ex qua scilicet omnia conficiantur, materiam. CVM cap. 3. duo tantum agnoscit genera caussarum: ET2. tamen phys. agnovit, descripsitque quatuor. CVM ibidem repetit, ac dicit (quod superiùs visum est) prioris, &alterius esse Philosophiae agere de ente immobili. ET egit tamen ipse in Physica, inferioreque Phelosophia. CVM Parmenidem, &Melissum statuit assignasse duo principia, scilicet ignem ac Terram: ETI. tamen phys. fecisse voluit unum tantùm ens.