Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 203
Unproofread scanNot analysed yet
CVM ibidem facit Quantitatem, Qualitatem, &c. vera, ac per se entia: ET Lib. tamen 12. cap. 1. docet non esse entia, nisi ut non-album, non rectum. CVM c. 10. maximam oppositionem contrariis tribuere videtur: quod &deinde expressiùs facit lib. 10. c. 1. Er tamen eodem cap. lib. 10. tribuit post. modùm oppositionem maximam contradictoriis. CVM cap. ij. decem statuit Prioris modos: ET in Logica ad summum quinque constituerat. CVMc. 13. grave, &leve facit species Quantitatis: ET alibi tamen Qualitatis, imo &interdùm lationis, ut superiùs visum est. CVM cap. 14. Qualitatis species facit, quae sunt Substantiae, Quantitatis, itémque Bonum, &Malum: ET tamen in Logica aliter prorsùs assignavit. CVM ibidem rursùs facit Bonum qualitatis speciem: ET aliunde tamen vult Bonum esse aliquid transcendens: atque ita de caeteris. Veruntamen his omissis, &ut specialius aliquid dicamus (quod praestitum quoque est in antecedentibus) circa posteriora illa c. 12. libri. CVM C. 6. LIBRI hujus XII.