Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 204
Unproofread scanNot analysed yet
docet errare Theologos, ut Hesiodum, qui è nocte: &Physicos, ut Anaxagoram, qui è rebus initio confusis omnia generârunt, tanquàm potentia fuisset ante actum: ET non longè tamen pòst eodem cap. laudat veteres, quòd fecerint actum priorem potentiâ, &nominatìm Anaxagoram, quòd fecerit Mentem. CVM cap. 7. Pythagoreos, &Speusippum reprehendit, quòd negaverint Optimum, &Pulcherrimum convenire principio, v. c. semini: Quia sic res à principio esset longè melior, ac pulchrior: ET ipse tamen idem quod illi asseruit lib. 7. c. 9. lib. 8. c. 4. &alibî. CVM cap. 8. scientiam multitudinis Deorum petit ex sphaeris coelestibus, Astrologisque peritioribus determinationem ipsarum committit: ET ipse tamen lib. 1. cap. 2. fecerat hanc scientiam accuratissimam, &seipsa sufficientem ad reddendas caussas, &c. CVM cap. 10. reprehendit eos, qui faciunt omnia ex contrariis: Et ipse tamen in physicis ex contrariis fieri omnia docuit: ut superiùs visum est.