Latin
DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5. negat Virtutem sufficere ad foelicitatem: ET deinceps tamen videtur oppositum statuere capp. 7. 13. &alibi. CVM cap. 10. docet quod exigitur ad foelicitatem inesse ipsi foelici: ET externa tamen, quae exigit bona, externa dicuntur, quòd ipsi non insunt. CVM LIB. II. cap. 3. tria facit genera bonorum distincta: ET paulò tamen pòst confundit jucundum cum duobus aliis. CVM cap. 7. disputationem de actionibus particulatìm veriores facit: Et in analyticis tamen colligi voluit particularia vera ex universalibus, cùm propter quod unumquódque est tale: &illud magis tale sit.