Latin
DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 205
Unproofread scanNot analysed yet
CVM ibidem dicit excessum circa timores innominatum esse: ET moxtamen illum nominat Ignaviam. CVM LIB. III. c. 6. suadet Paupertatem non esse timendam: ET anteà tamen fortunae bona desideravit ad foelicitatem, voluitque esse necessaria. LVM LIB. IV. cap. 3. asserit honorem esse Virtutis praemium: ET postmodùm tamen scatet regiis de contemptu honorum sententiis. CVM LIB. V. cap. 8. confirmat quod &dixerat lib. 3. cap. 1. Omnis pravus quid agendum, à quibus ve abstinendum sit, ignorat: vult nimirùm peccatum esse, quod ex ignorantia fit: ET tamen toties repetit solum scientem, &liberum in culpa esse, dùm quod scit non agendum, agit: aut contrà. CVM LIB. VI. cap. 3. facit scientiam unum habitum: Erlib. tamen 5. c. 1. scientiam habitui opposuerat. CVMc. 6. docet Scientiam, Artem, Prudentiam circa ea versari, quę aliter esse possunt: ET anteà tamen c. 3. imô &in Logica tam saepe commendârat necessitatem objecti scientifici. CVM LIB. VII. cap. 13.